Latin
7
Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses 7
Unproofread scanNot analysed yet
His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. hic Iustini Martyris discipulus fuit; post hunc diuersa sentire coepit. totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, quod Adam negat salutem consequi posse, quasi non, si rami salui fiunt, et radix salua sit accesserunt alii haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas, sed horum non una doctrina est. sunt enim, qui kata Proclum dicantur, sunt alii. qui secundum Aeschinen pronuntiantur. hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse quam Christum in euangelio protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. priuatam autem blasphemiam illi, qui sunt kata Aeschinen, hanc habent, qua adiciunt etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem.