# Adversus Omnes Haereses 8

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-tertullian/adversus-omnes-haereses/8

Est praeterea his omnibus etiam Blastos accedens, qui latenter Iudaismum uult introducere. pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIUI mensis *. quis autem nesciat, quoniam euangelica gratia euacuatur, si ad legem Christum redigis? accedit his Theodotus, haereticus Byzantius, qui posteaquam Christum, pro nomine adprehensus, negauit, in Christum blasphemare non destitit. doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto (conceptum et) natum ex uirgine, sed hominem solitarium atque nudum, nullo alio prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam: et ipse hominem Christum tantummodo dicit ex spiritu sancto (et) ex uirgine Maria conceptum pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. nam illum Melchisedech praecipua ex gratia caelestem esse uirtutem, et quod agat Christus pro hominibus, deprecator et aduocatus ipsorum factus, Melchisedech facere pro caelestibus angelis atque uirtutibus. nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cuius neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curauit. hic deum patrem omnipotentem Iesum Christum esse dicit; hunc, crucifixum passumque, contendit mortuum; praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam cum profana et sacrilega temeritate proponit.

---

Pseudo-Tertullian, Adversus Omnes Haereses, ed. Emil Kroymann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0276/stoa003/stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml.
