Latin
Lines 1-45
Pseudo-Tertullian, Carmen De Iona et Ninive 1-45
Not analysed yet
Post Sodomum et Gomorum uiuentia funera in aeuum
Et cinerum senio signata incendia poenae,
Et frustra solis oculis nascentia poma,
Et pariter facti mortem maris et salis illic:
Si quis homo est poenam mutato corpore seruans:
Paene alios ignis superi decusserat imbres
Vrbs, erat <ut> iusti transgressio, Niniue dicta.
Nam quis subuersae mentis metus? omnia uulgo
Poenarum documenta uacant, ubi possidet error.
At bonus et nostri patiens et plectere serus
Omnipotens dominus nullam iaculabitur iram,
Ni prius admoneat durataque pectora pulset,
Praesagos agitans augusta mente prophetas.
Namque Niniuitum meritis mandarat Ionam(==IONAM)
Praefari exitium dominus: sed conscius ille
Parcere subiectis et dicta cedere poena
Supplicibus facilisque bonis cessabat obire,
Ne uanum caneret cessura pace minarum.
Mox fuga consilium: si qua est tamen ista facultas
Euitare deum dominique euadere dextram,
Qua subter totus trepidans compescitur orbis,
An ratio est. quod agit sancto de corde prophetes?
Litoris in labio, portu celeberrima fido,
Vrbs oras Cilicum contra libatur Ioppe(==IOPPE).
Inde igitur Tarsos properos rate scandit Ionas(==IONAS):
Eiusdem fert acta deus: nec denique mirum,
Si dominum in terris fugiens inuenit in undis.
Paruula nam subito maculauerat aera nubes,
Vellere sulpureo de semine conscia uenti,
Paulatimque globus pariter cum sole cohaesit
Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
Fit speculum caeli pelagus: niger ambitus undas
Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit,
Nequiquam medios fluctus dum nubila tangunt,
Gloria uentorum quos omnis turbine miscet.
Diuersus furor in profugum frendebat Ionam(==IONAM):
Vlla ratis certamen erat caeloque fretoque.
Tunditur hinc illinc, tremit omnis silua sub ictu
Fluctifrago, subter concussa est spina carinae,
Palpitat antemna, stridens labor horret ab alto.
Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
Nauticus interea gemitus noxque omnia temptat
Pro rate proque anima: spiras mandare morantes,
Oblaqueare mitram. clauorum stringere nisus
Atque reluctantes impellere pectore gyros.