Latin
1 to 2
Pseudo-Victor, Vitensis, Passio septem monachorum 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
(I) Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda quae gesta sunt auxilium exposco diuinum, ut qui illis praestitit superandi uictoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque uerborum porrigat ornamenta. Tunc etenim ualebo quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero domino supplicare. (II) Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque impiissimi regis Hunirici, et ecce antiquus hostis, ueternosus utique anguis, trisulcis linguae uenena uibrans, Cyrila quondam Arriomanitarum episcopo ministro usus est, subuertens et obtinens animum regis cruenti, ut ita suaderet, non posse eum pacatum atque longaeuum obtinere regnum, nisi nomen perderet innocentum. Qui tamen dei iudicio post non multos dies tur-