# Passio septem monachorum 15

Pseudo-Victor, Passio septem monachorum, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-victor-vitensis/passio-septem-monachorum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-victor-vitensis/passio-septem-monachorum/15

Sed cum in mari uenerabilia corpora iactarentur, ilico, quod contra naturam est aequoris, eadem hora inlaesa corpora pelagus litori reddere maturauit, nec ausus fuit, ut moris est, triduana dilatione in profundo retinere, ne praecepto dominico minime paruisset. Ad quod miraculi genus et ipse tyrannus, licet inpaenitens, ut fertur, expauit. Gaudens autem quae aderat multitudo corpora sanctorum martyrum diligenti tradidit sepulturae praeeunte clero uenerabili Carthaginiensis ecclesiae; ubi etiam et praedicandi diacones, tertio iam confessores effecti, Salutaris et Muritta, geruli reliquiarum adfuerunt.

---

Pseudo-Victor, Vitensis, Passio septem monachorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0292p/stoa001/stoa0292p.stoa001.opp-lat1.xml.
