# Passio septem monachorum 3

Pseudo-Victor, Passio septem monachorum, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-victor-vitensis/passio-septem-monachorum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-victor-vitensis/passio-septem-monachorum/3

pissima morte praeuentus scatens uermibus exspirauit. Insectari coepit ere cruento omnem catholicorum multitudinem, quae per totam prouinciam Africanam in modum, sicut praedictum est Abrahae patriarchae, harenae maris fuerat multiplicata, ut eam rebaptizationis sauciaret machera atque stolam illam singularis et puri baptismatis, quam Christus uino carnis suae purificans praelo exprimens crucis fecerat dealbatam, tetrae nigredinis turparet inluuie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, ut erat ducibilis et ferus, serpentinam suggestionem, feralibus edictis uno tempore totam coepit Africam commouere.

---

Pseudo-Victor, Vitensis, Passio septem monachorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0292p/stoa001/stoa0292p.stoa001.opp-lat1.xml.
