Latin
6
Pseudo-Victor, Vitensis, Passio septem monachorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi reperta est exiens de arca inhians cadaueribus mortuis pars aliqua pereuntium coruorum, maior est tamen in nomine trinitatis numerus felicium columbarum. Quanti nobiles et optimi uiri, ampli et lati cespitis domini, terram cum caelo commutauerunt et simul corpus cum substantia tradiderunt, atque delicatae et nobilissimae feminae contra uerecundiam naturae spectante uulgo uirgis caesae uariisque tormentis cruciatae uictricia trophea portarunt! quanti infantuli inridentes edicta feralia ante mundum contempserunt, priusquam inlecebrosam eius semitam introirent!