Latin · ~16 min
1.1 to 1.4
Pseudoplatonica, Amatores 1.1-4
Not analysed yet
Summa huius dialogi est, quid sit et quale officium philosophi, definire. Est autem philosophi officium, divina nosse, gubernare humana: in illo contemplativa philosophia, in hoc activa compraehenditur. Philosophus itaque primo divinam, id est, absolutam ipsius boni naturam per sapientiam contemplatur. Deinde ad id bonum velut ad finem humanas operationes dirigens humana gubernat. Haec autem gubernatio duo requirit. Primum, ut quid humana natura sit, et quo pacto ducatur ad bonum, a malo removeatur, cognoscat: quod quidem per prudentiam philosophus agit. Alterum, ut sic instituat hominum et affectus et actus, sic temperet atque cohibeat, ut ad bonum quod sapientia ipsa invenerat, et ad quod prudentia deinde direxerat, facile tendant. Id vero per morales virtutes efficitur, quas omnes uno iustitiae nomine Plato complectitur. Atque ex iis duobus humanorum gubernatio constat. Eiusdem autem est scire recte hominem unum, familiam ac rempublicam gubernare. Quamobrem qui moralis est, idem dominus, civilis, rex ideoneus esset. Ex quibus concluditur in ipso philosophantis officio haec omnia contineri, sapientiam, prudentiam, iustitiam, moralem, domesticam, civilem, ac regiam disciplinam. Per sapientiam divina cognoscit, per prudentiam iustitiamque humana gubernat, dum rem suam, rem familiarem, rempublicam administrat. Eiusmodi est philosophi ipsius officium, quod Plato in libris de Republica latius explicat, in hoc significat brevius. Ac primo duas aliorum opiniones circa philosophi officium confutat. Prima videtur vel Solonus fuisse vel similis alicuius, dicentis id esse quamplurima disceret: secunda Hippiae sophistae volentis philosophiam artium omnium peritiam esse. His denique confutatis, sententiam quam praediximus, breviter innuit. Socrates ergo fingitur haec in scholis Dionysij, qui grammaticae elementa Platoni tradidit, adversus discipulos duos Dionysij disputasse: deinde quae in scholis tractaverat, in corona familiarium suorum a principio recensere. Amatores, sive de philosophia Socrates Dionysii Grammatici ludum ingressus, iuvenes quosdam conspexi, qui videbantur honesta indole, claris ortos parentibus, cumque iis una eorum etiam familiares. Aderant autem duo quidam adolescenti invicem contendentes, quae vero esset contentio, haud satis adverteram. Veruntamen de Anaxagora vel Oenopide disceptare videbantur, circulos describentes, et quasdam spherae inclinationes depingentes cubito innixi, et intenti admodum. Ego autem alterius illorum amicum, iuxta quem sedebam, cubito tangens, interrogavi quid ita contenderent adolescentes, et num magnum quiddam esset, et pulchrum, in quo tantum studium ponerent. Tum ille, quid inquit magnum, et pulchrum? Nugantur enim de sublimibus quaedam et philosophantes garriunt. Huius ego responsum admiratus, o adolescens inquam, an turpe tibi philosophari videtur? curve tam acerbe respondes? Alter vero, iuxta enim adsidebat aemulus quidam istius, cum et me interrogantem, et respondentem illum audisset, Non expedit tibi Socrates, inquit, interrogare hunc, an turpe existimes esse philosophiam, necne. An non vides ipsum in tumiditate quadam, et saturitate atque somnolentia universam aetatem egisse, ut credas aliud quicquam eum tibi responsurum, quam quod turpe sit philosophia? Erat autem iste ex amatoribus in musica eruditus, alter autem quem carpebat, in gymnastica. Videbaturque mihi oportere eum quem prius interrogaveram, missum facere, quod agendo potius, quam disputando exercitatus haberi velle videretur. Interrogandum autem censui illum, qui sapientior videri volebat, ut, si quam possem, utilitatem reportarem. Dixi igitur ad eum, me de re communi quaestionem movisse: quod si putas melius hoc te responsurum, illud idem te nunc interrogo, utrum videatur philosophari pulchrum esse, an secus? Haec fere cum diceremus, audierunt adolescentes, atque missa ea quae inter ipsos erat contentione, ad ea quae disserebamus audienda seipsos silentio parabant. At amatoribus quid acciderit, nescio. Ipse certe obstupui. Semper enim nova ac pulchra stupesco. Videbatur itaque mihi alter me non minus certare, verum enimvero respondit ille mihi, et valde quidem ambitiose. Si quando, o Socrates, philosophari turpe esse ducerem, neque me hominem putarem, neque quemvis alium sic affectum. Innuens autem in aemulum dicebat haec ea voce, ut amici exaudire possent. Hic ego, pulchrum igitur tibi philosophari videtur? Et maxime quidem, inquit ille. Quid ergo, inquam, num videtur tibi fieri posse, ut norit quis turpene sit aliquid, an pulchrum, nisi prius quid ipsum sit norit? Non. Nosti igitur inquam quod est aliquid philosophari? Novi equidem. Quid est? Quid aliud quam iuxta Solonem? Dicebat enim alicubi Solon: