# Axiochus sive de morte 1.1-5

Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte, Lines 1.1-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudoplatonica/axiochus-sive-de-morte/1.1

Dialogi personae: Socrates, Clinias, Axiochus.
Exeunti ad Cynosarges mihi, cum ad Elissum venissem, vox cuiusdam allata est clamantis "Socrates, Socrates". Utque conversus circumspectabam unde ea redderetur, Axiochi filium video Cliniam, ad Callirhoën currentem cum Damone musico, Charmideque Glauconis filio. Horum alter quidem musicam docebat, alter ex familiaritate amabat, simulque amabatur. Visum est ergo mihi recta deflectenti ocurrere eis, ut quam primum conveniremus. Perfusus autem lacrimis Clinias: Nunc tempus est, inquit, Socrates, ut vulgata semper de te sapientiam ostendas. Pater enim ex aliquo iam tempore viribus de improviso destitutus est et prope est exitum vitae, molesteque fert adesse sibi finem, tametsi antehac comtemneret mortem horrenda imagine exprimentes, comiterque derideret. Perge ergo, proque tua consuetudine illum confirma: ut volens eo, quo ducit necessitas, sequatur utque ille mihi ad reliqua hoc ipso etiam pie colatur.
So. Nullam me, Clinia, moderatum et honestam rem rogaveris frustra, quanto nunc magis, cum ad haec me voces pietatis officia. Acceleremus igitur. Si enim ita res se habt, festinato opus est.
Cli. Ubi modo te viderit, Socrates, rectius habebit. Crebro enim iam evenit ei, ut examinatus rursus reficeretur.
So. Quo citius autem perveniremus, ea quae circa murum est, ad Itonas portas, ivimus. In proximo namque habitabat portae quae est apud Amazoniam columnam. Invenimus ergo eum assumptis rursum sensibus et corpore robustum, defectum vero mente, prorsusque indigentem consolationis, revolventem crebro se suspiriaque cum lacrimis atque manuum crepitu cientem. Aspiciens autem illum, quid hoc, inquam, rei, Axioche? Ubi nobis illa pridem magnifica verba, continentesque laudes virtutum et maius quam ut dici posset in te animi robur? Sicut enim timidus athleta, cum in gymnasio insignem te praebueris, ad certamen ipsum defecisti. An non circumspecte considerabis naturam vir tanta aetate et rationi obsequens, utque nihil aliud, Atheniensis? Quod commune videlicet hoc et ab omnibus iactatum, peregrinatio quaedam vita est, quodque oportet peragrantes eam alacriter et tantum non paeana canentes, ad postremam accedere necessitatem: tam molliter vero habere se tamque aegre, pueri more divelli, nequaquam prudentiae prae se fert altioris aetatem.

---

Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/axio.html.
