# De virtute 1.76-79

Pseudoplatonica, De virtute, 1.76 to 1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudoplatonica/de-virtute/1.76

Am. Puto, et consentaneum est. So. Et tamen ars illa plurimi facta fuisset, et qui illam calluissent. Nobis enim iuvenes ipsos, qui futuri fuissent boni, vel pueros adhuc indicassent: quos in arce nos non aliter, atque argentum, et multo etiam diligentius custodiendos curassemus, ut nihil mali neque in pugna, neque in alio quovis periculo paterentur: sed reipublicae deponerentur, servatores et benefici tunc futuri, quum ad aetatem pervenissent. Sed virtus neque natura, neque disciplina videtur hominibus adesse. Am. Quo igitur pacto, Socrates, boni tibi fieri videntur? Si enim natura, neque disciplina fiunt, quonam tandem alio modo fiant boni? So. Reor equidem hoc ipsum non ita facile posse declarari: siquidem suspicor huiusce rei possessionem quiddam maxime divinum esse, et si bonos fieri similiter, atque divini vates et fatidici fiunt, sed spiritu, quo divinitus afflantur. Sic et viri boni, rebuspublicis eventur, futuraque, ex afflatu quodam divino multo clarius et manifestius, quam fatidici, saepe praedicunt. Hinc et foeminae virum huiusmodi divinum esse dicunt. Quin et Lacedaemonii, quando aliquem magnifice laudare volunt, virum illum divinum appellant: quod ipsum et Homerus, et reliqui poetae frequenter usurpant. Quando igitur Deus alicui reipublicae maxime vult prodesse, viros ei bonos ingenerat: quando vero obesse, eosdem, si qui sunt, ex ea tollit. Sic videtur virtus neque disciplina, neque natura comparari: sed his divina forte, qui illa praediti sunt, inesse. Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage

---

Pseudoplatonica, De virtute. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/psplato.virtu.html.
