Latin · ~78 min
Lines 1.2-1.3
Pseudoplatonica, Eryxias 1.2-3
Not analysed yet
Talia putantibus, quales arces tenent.
Nunc prorsus, inquit adolescens, si quis me sapientem ea spaientia faciat, qua viri boni sapientes sunt, necesse sit, ut ille mihi eodem tempore alias etiam res bonas tradat, in quibus tamen nihil habuerit negotij: propterea quod ita me ex insipientem sapientem fecerit, ut si quis me nunc Grammaticum faceret,, necesse esset, ut ille me simul res grammaticas doceret, et si Musicam, musicas: atque etiam siquis me bonum fecerit, res mihi bonas una compararit, necesse est. In his quidem non consentiebat Prodicus, sed superiora illa affirmabat. Quare dixit ille: Utrum tibi, quemadmodum facere domum, hominis opus est, qualia quae ab initio sint, talia perpetuo manere? Sed Prodicus callide (ut mihi videtur) suspicatus quo sibi sermo casurus esset, ne cora omnibus, qui intererant, refutatus videretur (nam si solus ipse id pateretur, nihil putasset) multum abesse respondit, ut hoc sit hominis opus. Nam utrum, inquit, tibi virtus tradi doctrina posse, an esse innata hominibus videtur? Doctrina tradi. Nonne igitur, inquit, is tibi stultus esse videatur, qui Diis supplicans, putet se Grammaticum, vel Musicum fieri posse, vel alia quampiam scientiam adipisci, quum necesse sit vel ab alio discentem, vel per se invenientem acquirere? Assensit adolescens, ac mox inquit, Tu, Prodice, quando Diis, ut tibi bene agere liceat, utque tibi bona sint, supplicas, tunc nihil aliud petis, quam ut honestus bonusque fias: siquidem res honestis viris, et bonis sunt bonae, improbis vero malae. Quare, si quidem virtus acquiri potest, nihil aliud videris orare, quam ut, quae nescias, docear is. Tunc ego dixi Prodico, videri ipsum non parvum facinus committere, si hac in re offenderet, si, quae petimus, ab Diis simul fieri nobis putaret. Nam etsi, inquam, saepe in urbem festinanter veniens, vota facis, et a Diis, ut tibi bona dent, petis, haud nosti tamen, an illi, quae tu petis, dare possint: quemadmodum, si ad Grammatici ianuam proficiscens, roges ut tibi Grammaticam scientiam tradat, quum nihil in ea prius elaboraris, sed velis, illam statim discens, posse, quae sunt Grammatici, praestare. Haec quum dixissem, Prodicus in adolescentem est invectus, ut illum ulcisceretur, eadem, quae tu nunc, demonstrans, atque aegre ferens, vanum videri, quod dixerat, Diis supplicandum esse. Atque interea gymnasio praefectus accedens, e gymnasio illum abire iussit, tanquam ea, quae non essent adolerscentibus commoda, et si non commoda, incommoda videlicet, disputaret. Haec iam tibi ea causa percurri, ut cognoscas quemadmodum homines erga philosophiam sint animati: si quidem Prodicus haec dicens, his, qui aderant, ita visus est insanire, ut ex gymnasio sit eieectus. Tu vero contra nunc ita bene videris disputare, ut non solum his, qui praesentes sunt, persuadeas: sed adversarium etiam nunc inducas, ut tecum sentiat. Ut in foro, si duo homines eadem de re testimonium dicant, quorum alter honestus, et probus, alter vero improbus esse videatur, haud sane quidem iudices testimonio improbi moveantur, sed quidvis potius, et contrarium faciant: quod si is qui honestus, et probus videtur, haec dicat, esse etiam verissima credant. Eo igitur fortasse modo, qui praesentes fuerunt, erga te et Prodicum sunt affecti: atque illum quidem sophisten, et nimium sibi arrogantem, te vero politicon, et virum magni faciendum existimarunt. Unde postea putant, non qualis sit oratio, sed quales sint qui eam dicunt, spectari oportere. Et si, inquit Erasistratus, cavillaris, o Socrates, mihi tamen Critias aliquid dicere videtur. Haud mehercule, inquam ego, cavillor. Sed cur vos usque ad haec bene et pulchre disserendo pervenistis, et reliqua sermonis non perfecistis? Nam mihi videtur aliquid vobi adhuc superesse considerandum. Postquam enim concessum est, divitias acquirere quibusdam bonum esse, quibusdam vero malum, reliquum est, ut, quid ipsum sit, an bonum, consentire poteritis. Ego vero, quantum quidem possim, paratus sum vobiscum simul expendere. Quamobrem dicat is nobis, qui divitias acquirere esse bonum existimat, quomodo idipsum habeat. At ego, o Socrates, hac de re nihil inauditum, nihil caeteris hominibus novum proferam. Pecunias enim multas possidere, hoc esse divitias acquirere, atque adeo divitem esse dico: nec puto Critiam eum esse, qui divitias acquirere aliud esse arbitretur. Ex hac quidem ratione, inquam ego, restat adhuc, ut animadvertatur, quales sint pecunia, e paulo post iterum hac de re dissentiatis. Nam vobis quam primum diversae videbuntur: quum nummo huiusmodi Carthaginenses utantur. In pellicula nescio quid est ligatum, idque tantum, quanta est vel maximi stateris amplitudo: id vero, quod ill igatum est, nemo, praeter eos, qui faciunt, novit. eo deinde ita septo utuntur: et qui plurimos ex his nummos habeat, hic plurimas etiam pecunias habere, et esse ditissimus videtur. Sed si quis apud nos plurimos huiscemodi nummos possideat, nihilo magis sit dives, quam si multos calculos ex his, qui sunt in montibus, habeat. Lacedaemonii vero nummo ex eo ferro, quod inutile sit, utuntur: et qui magnum pondus huiusmodi ferri possideat, is esse dives videtur: quae res alibi nullius sit pretii. In Æthiopia autem lapidibus insculptis utuntur, quibus nulla in re vir Laconicus uti posset. Verum apud Scythas, qui Nomades dicuntur, si quis Pulytionis habeat domum, nihilo ditior esse videatur, quam si apud nos Lycabettum possideat. Hinc planum fit, horum singula inter opes non esse numeranda, siquidem constat quosdam ex his, qui possideat, nihilo propter hoc ditiores esse. verum, inquam, horum singula quibusdam quidem sunt pecuniae, et ii, qui haec tenent, divites: quibusdam vero neque pecuniae, neque ij qui possident, propter hoc ditiores: ut neque honesta, neque turpia sunt omnibus eadem, sed aliis alia. Quod si velimus conquirere, quid sit tandem, quamobrem Scythiis domus, quae nobis pretiosae sunt, inter divitias non censeantur: et nobis contra vilius aestimentur vel pelles, quae Carthaginensibus sunt pecuniae, vel ferrum, quo pro nummo Lacedaemonij utuntur: nonne ita facile, et statim invenire possumus? Si quis Athenis eorum lapidum, qui sunt in foro, quibusque nullam ad rem utimur, mille pondo possideat, an is propter hoc re ulla ditior esse censeatur? Non mihi quidem videtur. Sed si lapidis Lychnitae mille pondo haberet, eum vel ditissimum esse diceremus. Prorsus. Propter hoc utique, inquam, quod hic utilis, illi vero nobis inutiles sint. Sane. Nam Scythis quoque ob id domus inter opes non habentur, quod nulla illis in domo sit utilitas. Nec sane quidem vir Scytha pluris domum pulcherrimam, quam vestem ex caprinis pellibus, quae sisúra dicitur, aestimaret: quippe quod in hac sibi multum, in illa nihil utilitatis inesse putet. Nec nos quidem Carthaginensem nummum in pecuniis ponimus. Neque enim nos illo, ut argento, ea, quibus indigemus, importare, aut exportare possumus. Quare nobis inutilis sit, necesse est. Simile vero. Res quidem igitur, quaecunque nobis usui sunt, pecuniae sunt dicendae, ad usus vitae necessarios comparatae: quaecunque vero contra usui non sunt, haud sane pecuniae sunt vocandae. Qui fieri hoc potest, o Socrates? inquit Eryxias excipiens: Nonne interdum nos disputatione, et offensione, multisque aliis huiusmodi rebus inter nos utimur? an hae quoque (nam manifesto usui esse videntur) sunt nobis pecuniae? Neque igitur, inquam, hac ratione nobis declaratum est, quae propriae sint pecuniae. Quod enim necesse sit, eas usui esse, si futurae sint pecuniae, hoc ex omnibus propemodum concessum: seed quae res ex his rebus, quibus utimur, pecuniae sint, quando non sunt omnes, nondum satis dictum. Quare age iam id primum videamus. An igitur facilius inveniri poterit, quod quaerimus, si rursus ita persequamur, perquiram usque, quid sit illud, ad quod pecuniis utimur, et ad quid inventa sit pecuniarum possesio, ut Medicinae ad morbos depellendos inventae? Sic enim fortasse nobis res facilius manifesta fiet. Postquam igitur apparet necessarium esse, res quidem omnes, quae pecuniae sint, eas etiam usui esse: rerum vero, quae usui sunt, genus ese quoddam res eas, quas pecunias appellamus: videtur reliquum esse, ut perspiciamus, quanam potissimum in re usui sunt pecuniae. Omnes enim res, quibus ad aliquod opus utimur aequae sunt usui: ut omnia, quae habent animam, sunt animalia: sed animalium quoddam genus Hominem vocamus. Si quis iam nos roget, Quanam re a nobis remota, neque Medicina, neque illius instrumentis indigeremus: possimus dicere, Si morbi e corporibus removerentur, et nunquam gignerentur omnino: vel si gignerentur quidem, sed statim tamen abirent. Est enim Medicina, ut videtur, scientia, quae nobis ad depellendos morbos est usui. Sin iterum nos roget, Qua re nobis ablata, pecuniis non eger emus, an posssimus dicere? Quod si dicere non possumus, rursus ita consideremus: Age, si possit homo sine cibo, et potu ita viverre, ut nunquam esuriat, neque sitiat, interdum ne vel his vel ipsis, argento, vel alia quapiam re indigeat, ut eos sibi compararet? Haud mihi sane videtur. ,Idem igitur, inquam, et in aliis rebus fieret, si ad corporis curam his rebus non egeremus, quibus nunc egentes sumus, et calore, et frigore interdum, aliisque rebus, quibus corpus, quum gignatur egens, egeat necesse est. Nam quae vocantur pecuniae, non essent nobis usui, si prorsus homo nullius earum rerum indigeret, quarum causa pecunias habere cupimus, ut corporis cupiditatibus et necessitatibus ea, quorum, frequenter indigemus, suppeditare possimus. Sin eget homo, his utique pecuniarum possesio est usui ad corporis curam, qui sunt egentes. Verum si hoc e medio, ut dicimus, pelleretur, pecuniis non egeremus, atque etiam fortasse non essent omnino pecuniae. Apparet. Apparet quoque, ut videtur, res, quae ad idem negotium sint utiles, eas nobis pecunias ess e. At haec illum ratiuncula vehementer perturbavit. Quare ego: Quid? nam dicere possumus, fieri posse, ut eadem res ad eandem actionem utilis modo, modo sit inutilis? Non, ego, inquit, dicerem: sed si rei alicuius ad eandem actionem indigemus, ea mihi utilis videtur: si vero non indigemus, inutilis. Si quidem igitur, inquam, sine igne possemus aeneam statuam facere, nihil ignis ad eam faciendam indigeremus: et si nihil indigeremus, neque is esset utilis: atque eadem ratio de aliis quoque rebus dici potest. Constat. Nihil igitur eorum sine quibus aliquid fieri potest, ad id utile esse nobis videtur. Nihil. Si nos igitur sine argento, et auro, aliisque huiusmodi rebus, quibus ipsis ad corporios curam non ita, ut cibo, poti, vestibus, stragulis, et domibus utimur, possemus corporis cupiditates, et necessitates ita sedare, ut nullius rei amplius indigeret, neque argentum nobis, neque aurum, neque aliae res huiusmodi, quod ad hoc pertinet, pecuniae viderentur. Haec utique, inquam, si n on sint usui, pecuniae nobis videri non possunt: sed illa pecuniae sint necesse est, quibus ea, quae sunt usui, possumus comparare. Nunquam, inquit, o Socrates, adduci possem, ut crederem, aurum, et argentum, atque alia id genus nobis pecunias non esse: illud quidem certe valde persuasum habeo, quae nobis inutilia sint, ea nec pecunias: contraque quae sint utilia, in his pecuniis, quae maxime prosint, numerari oportere: at hoc mihi nunquam patiar persuaderi, haec, quae modo diximus, non esse ad vivendum necessaria, comparamus. Age iam, quid hisce de rebus dicemus? Suntne homines, qui Musicam vel literas doceant, vel aliam quampiam scientiam tradant: quique ex his rebus mercedem exigentes, sibi ea, quae sunt ad vitam necessaria, parent? Sunt. Nonne homines ipsis scientia sibi res necessarias comparant, his illam similiter, atque nos aurum, et argentum, permutantes? Ita censeo. Siquidem igitur hoc ipso ea sibi parant, quibus ad vitam utantur, et hoc ipsum ad vitam utile sit, necesse est. Nam et argentum ea causa esse utile diximus, quod eo res ad vitam necesssarias compararare possimus. Quandoquidem igitur scientiae ipsae utiles nobis ad hoc videntur, quod popter eandem causam ,propter quam aurum, et argentum, pecuniae sint, manifestum est, qui eas teneant, eos quoque ditiores esse: etsi paulo ante eos ditissimos esse non ita facile permittebamus. Quin ex eo, quod nunc concessum est, necesse est sequi, ut, qui scientia magis sunt praediti, interdum quoque sint ditiores. Nam si quis nos roget, an cuilibet homini equum esse utilem putemus: Tune id an hoc potius dicas, his quidem, qui sciant, quo pacto equo uti oporteat, utilem esse: his vero qui nesciant, inutilem? Hoc dicam. Edaem quoque, inquam, ratione dicas, Medicinam non cuilibet homini, sed illi utilem esse qui norit quomodo ea uti oporteat. Dicam. Nonne idem quoquqe de rebus aliis et quidem omnibus dicendum videtur? Videtur. Aurum, et argentum, atque alia, quae pecuniae videntur esse, nonne ili soli sint utilia, qui sciat ut his sit utendum? Sint. At paulo an te nonne viri honesti, et boni esse videbatur, cognoscere, ubi, et quo pacto horum singulis sit utendum? Videbatur. Honestis igitur viri, et bonis, atque adeo his solis haec utilia sint necesse est. Quod si his solis utilia sunt, his quoque solis esse pecuniae videantur, oportebit. Idcirco, ut videtur, eum, qui sit artis equitandi imperitus, sed possideat equos ob isd sibi inutiles, si quis ipsum eius artis peritum faciat, faciat quoquqe simul et ditiorem: si quiudem ea, quae prius erant inutilia, ipsi utilia faciat. Scientiam enim aliquam homini tradens, ipsum simul et ditiorem facit. Videor mihi tamen iurare posse, Critiam nullo pacto adduci, ut rationes hasce veras esse credat. Iures, inquit, licet: nam insanirem prorsus, si vera haec esse crederem. Sed tu quam ob rem rationem illam non absolvisti: aurum et argentum, atque alia id genus, quamvis videantur. pecunias tamen non esse, ut ego sermones hosce audiens, et quos tu nunc percurris, multo magis admirer? Dixi igitur ego. Videris mihi Critia, me audiens non secus, quam quum recita tores, qui versus Homeri canunt, audis gaudio affici: quando nulla tibi harum rationum videtur esse vera. Age tamen, talia, aurum dico, et argentum, et reliqua consideremus. Haec ne tu architectis utilia esse ad aedificandam domum diceres? Dicerem profecto. Utrum igitur haec dicemus utilia esse, quibus illi ad domus aedificationem utuntur, lapides, lateres, ligna, et siquid aliud est huiusmodi: an instrumenta etiam, quibus illi domum aedificent, quibusque haec, ligna, lapides, et horum praetereea instrumenta parent? Haec quidem, inquit, omnia mihi ad illa videntur esse utilia. Nonne igitur, inquma ego, et in aliis artificiis utilia sunt non solum haec, quibus ad unum quodque opus utimur, sed illa etiam, quibus haec comparamus, et sine quibus haec fieri non possent? Sunt sane quidem. Nonne rursus illa quqoque, quibus haec, et si quid superius est, et quibus praeterea illa, et multo etiam superiora paramus: ut haec omnia in infinitum quendam numerum cadentia, ad ipsorum artificium u tilia videri prohiebt. Quid? Si homini adsint cibi, portus, vestes, et alia, quibus ad corpus utatur, an indigeat auro, vel argento, vel alio aliquo ex his, quibus illa, quae iam illi adsint, acquiruntur? Mihi quidem non videtur. Iam constat nobis hominem interdum nullo ex his ad corporis necessitatem indigere? Constat. Si quidem igitur haec inutilia ad idem opus appareant, nonne sit necesse contra nunquam utilia videri? Est enim suppositum, fieri non posse, ut eadem ad idem opus modo utilia, modo sint inutilia. Atqui, inquit, haec tibi, et mihi constet, ita ratio, si quidem eadem ad idem aliquando sint utilia, nunquam contra accidere posse, ut sint inutilia. nunc autem praeterea aliquas malarum rerum actionues, aliquas vero bonarum esse dicerem. An igitur fieri potest, ut res mala ad alicuius rei bonae actionem sit utilis? Fieri non potest, ut mihi videtur. Res vero bonas nonne hasce dicimus esse, quas homo per virtutem facit? Dicimus. An fieri potest, ut homo discat aliquid horum, quae sermone traduntur, si prorsus auditu, vel alio quo piam sensu sit privatus? Haud hercle mihi videntur. Nonne igitur apparet auditum nobis ad virtutem utilem esse, siquidem virtus auditu acquiritur, eoque nos ad disciplinas utimur? Apparet. Si Medicina potest aegrotum morbo liberare, an interdum nobis et Medicina utilis ad virtutem videatur, si quidem auditus saepe per Medicinam recuperatur? Nihil prohibet. An praeterea, si et Medicina pecuniis acquiramus nobis et pecuniae utiles ad virtutem videantur? Videantur. An idem quoque de eo dicendum est, quo pecunias acquirimus? De omnibus his idem est prorsus dicendum. An igitur homo tibi videtur ex rebus malisque et turpibus argentum sibi comparare, quo Medicinae scientiam adipiscatur, quove possit, quum prius non posset, audire: illo vero ipso ad virtutem, vel ad alia quaedam huiusmodi abuti posse? Mihi sane quidem videtur. Non igitur res mala ad virtutem sit utilis? Non sit. Quod utique necesse non sit ea, per quae utilia ad singula acquirimus, et ipsa ad illa eadem utilia esse. Res e nim malae interdum ad aliquid boni sic utiles esse viderentur. Sed in hoc etiam magis deprehendentur. Nam si haec ad singula utilia sunt, sine quibus illa non fiant, nisi prius haec adsint, age, vide, quid huiuscemodi de rebus dicas. An fieri posse dicas, ut inscitia ad scientiam sit utilis, vel morbus ad sanitatem, vel vitiositas ad virtutem? Haud equidem dicam. At hoc tamen nos affirmamus, illi scientiam inesse non posse, cui prius inscitia non affuerit: nec sanitatem cui morbus: neque virtutem, cui vitiositas. ita est, inquit, ut mihi videtur. Nonne sequi necessario videtur, ut ea, sine quibus aliquid fieri non possit, et ipsa ad id utilia sint? Nobis enim inscitia ad scientiam, et morbus ad sanitatem, et vitiositas ad virtutem utilis ita videri possit. His ille rationibus nullam prorsus fidem habebat, si non haec omnia utilia essent. Verum ego, cognoscens ei persuadere idem esse, ac lapidem, quod dicitur, elixare, sed hosce, inquam, sermones mittamus, postquam nec consentire, nec affirmare possumus, utrum haec utilia, et pecuniae sin t necne. De illo vero quid dicemus? Utrum feliciorem et potentiorenm existimamus hominem esee, si quam plurimis ad vestitum, et victum revus necessariis, an si quam minimis, et aum paucissimis indigeat? Hoc vero fortasse optime spectari possit: si quis hominem in ipso homine contemplans, consideret, uter status sit potior, qundo is aegrotat, an quando valet. At hoc, inquit, multa contemplatione non eget. Fortasse enim, inquam ego, quivis homo id, quod in promptu est, intelligat, hominis valentis statum longe meliorem esse quam aegrotantis. Sed utrum pluribus, et magis variis rebus egemus, quando aegrotamus, an quando valemus? Quando nos ipsi nobis ipsis peius sumus affecti, nonne tunc in nobis cupiditates, et indigentiae, quod ad corporis voluptates attinet, et vehementiores sunt, et plures? Sunt. Idem quoque, si duo sint, est dicendum. Ut enim homo unus ipse se ispo tunc melius habere videtur, quando minimis rebus indiget: sic quoque fiet, si duo sint homines, atque hic quidem pa uca, nec vehementer cupiat, neque his multum egeat: ille vero multa, et valde desideret, eorumque indigeat: qualia sunt illa, quae exercent aleatores, vinolenti, et helluones: quae quidem omnia nihil aliud sunt quam cupiditates. Nihil. Cupiditates porro omnes nihil aliud sunt quam rerum quarundam indigentiae. Homines igitur, qui plurimis ex his sunt affecti, in peiori statu sunt, quam qui nullis, vel quam paucissimis affecti sunt. Sane quidem. Huiuscemodi igitur homines esse vel valde malos existimo, et quanto magis sunt huiusmodi, tanto peiores. Nonne igitur nobis videtur, fieri non posse, ut haec nobis ad hoc sint utilia, nisi et nos his ad hoc indigeamus? Ita censeo. Necessarium est utique, si quidem haec nobis ad corporis curam in his, quibus opus est, utilia sint futura, et nobis ad hoc simul indigere. Mihi sane videtur. Nonne igitur eum, cui plurima ad hoc sint utilia, et ipsum plurimis indigere constat, si quidem necesse est omnibus his, quae utilia sunt, indigere? Constat ut ego iudico. Necessarium quoque ex hac ratione esse cons tat, eos, quibus multae sint pecuniae, et ipso ad corporis curam multis rebus necessariis indigere. Nam quae sunt ad hoc utilia, esse pecunias nobis apparuit, Quare necesse est, ut nobis ditissimi, quando plurimis rebus egeant, pessime affecti esse videantur.