# Minos 1.138-172

Pseudoplatonica, Minos, 1.138 to 1.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudoplatonica/minos/1.138

M. Verum. S. Quis in ipsis ad harmonaim pulsationibus bonus legis conditor est, ac pro dignitate impertit, et cuius leges rectae? M. Tibicen et citharista haec agunt. Qui ergo in iis maxime legitimus est, is maxime tibicen. M. Ita. S. Quis optime corporibus alimenta accomadate potest, nonne qui congrua cuique adhibere novit? M. Is ipse. S. Huius partitiones institutionesque optimae: et quicunque circa haec legitimus maxime, is legiis conditor optimus. M. Prorsus. S. Quis iste? M. Paedotriba. S. Is humani corporis gregem pascere optime novit? M. Sane. S. Ei vero qui pecudum gregem pascere novit, quod nomen est? M. Pastor. S. Pastoris itaque leges ovibus optimae. M. Optimae. S. Et bubulci bobus. M. Etiam. S. At cuius potissimum leges animis hominum optimae sunt? an non regis? M. Regis. S. Bene dicis: sed num referre potes, quis e priscis hominibus legum circa tibiarum inflationem conditor optimus extitit? forte non tenes, visne tibi memorem? M. Valde. S. Marsya, et quem ille maxime amavit Olympus Phrygius. M. Vera loqueris. S. Horum sane tibicines harmoniae divinissimae sunt, et solae concitant audientes, qui potissimum Deos qui usui sunt ostendunt, ac solae in hunc usque diem ut pote divinae perstiterunt. M. Vera haec sunt. S. Quis autem ex antiquis regibus legis conditor optimus fuisse fertur, cuius adhuc tanquam divinae institutiones extent? M. Nequaquam teneo. S. An nescis, quae Graecorun gentes antiquissimis legibus utantur? M. Forte Lacaedemonios et Lycurgum Lacaedaemoniorum legum latorem dicis. S. At haec instituta nondum forte trecentos annos, vel paulo plures impleverunt, sed legum earum praecipuae unde venerunt, nosti? M. Ex Creta ferunt. S. Isti itaque ex Graecis omnibus antiquissimis legibus vivunt. M. Verum. S. Scis qui apud eos praestantissimi reges extiterint? Minos videlicet et Rhadamanthus Iovis et Europae filii, quorum hae leges sunt.

---

Pseudoplatonica, Minos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/psplato.minos.html.
