# Minos 1.56-64

Pseudoplatonica, Minos, 1.56 to 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudoplatonica/minos/1.56

S. Nihilominus lex veritati, inventio esse vult. Quod si non iisdem, ut videtur, legibus homines utuntur, non semper veritatem, quam lex expetit, reperire possunt. Sed age videamus, an hinc nobis liquidius pateat, sive iisdem semper, sive alias aliis vivamus legibus, et num cuncti homines eiusdem, aut aliis alii. M. Verum neque id cognitu difficile est, o Socrates, quod neque iidem semper eisdem, nec alii semper aliis legibus vivunt, Neque enim leges nostrae hostia humana sacrificare permittunt, sed nefarium est: apud Carthaginenses autem iustum sanctumque habetur, adeo, ut eorum nonnulli Saturno filios litent, quod ipse forsitan audivisti. Nec modo Barbari homines diversas ac nos leges sequuntur, verumetiam qui Lyciam incolunt: illi Athamatis successores qualia sacra offerunt, quum tamen Graeci sint? Nos quoque audivisti quales quondam leges circa inferias servaverimus, hostias iugulantes antequam efferetur cadaver, praeficasque accersentes. Et qui iis antiquiores, defunctos etiam domi sepeliebant, quorum nos his temporibus nihil omnino servamus. Innumerabilia praeterea huiusmodi exempla referre possemus. Latissimus enim demonstrandi campus est, quod nec nos iisdem semper nobiscum, nec homines invicem legibus vitam agunt. S. Nil mirum est, o vir optime, si tu recte loqueris, me vero id latuit. Verum donec ipse per teipsum quae tibi videntur, prolixa oratione narrabis, egoque rursus idem faciam, nunquam, ut arbitror, consentiemus. At si communis disceptatio proponatur, forsitan congruemus: itaque si id vis, interrogans ipse me, communiter una mecum considera: sin autem respondere mavis, responde. M. Volo equidem, o Socrates, ad quodcunque libuerit respondere. S. Age igitur, num iusta putas iniusta, iniusta vero duntaxat iniusta? M. Equidem quae iusta sunt, iusta: necnon iniusta, quaecunque iniusta sunt. S. An non quemadmodum hic, sic et ubique gentium existimatur? M. Ita. S. Et apud Persas nonne?

---

Pseudoplatonica, Minos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/psplato.minos.html.
