# Declamationes Maiores 1.1.12-13

Quintilian, Declamationes Maiores, 1.1.12 to 1.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/1.1.12

[11] Interrogare nunc volo, quae iuveni causa fuerit, ut reliquerit gladium. Scilicet noluit novercam suam infamari, abstulit sibi omnem defensionem et se parricidam confessus est. Ferrum in vulnere reliquit: si nondum occiderat, iterum feriret, si iam perfectum nefas intellegebat, auferret indicium. Sed quid ego rem manifestissimam colligo? Si vultis, iudices, scire, a quo sit relictus gladius, cogitate, cui expedierit, ut inveniretur. "Sed paries usque ad cubiculum privigni vestigio manus cruentatus est." Cogitate, iudices, ante omnia non esse incallidum hominem neque consilii iacentis, qui caecus explicare conetur facinus etiam oculis difficile. Ille ergo non aestimat, cum manum cruentam parieti adplicat, vestigium a se parricidii sui relinqui? Cum dexteram, qua duce utebatur, veste tegere atque ita abire sine vestigio posset, totum parietem cruentabat et ubique aliquid de patre misero relinquebat. Quid futurum esset postero die, quantam exspectaret invidiam luce, non cogitabat, sed disponebat indicium certum, indubitatum, sine errore quod noverca sequeretur usque ad cubiculum suum, usque ad limen ipsum. o admirabilem casum! Nec cruor ante defecit? Utar hoc loco natura ipsius rei: palmatus sanguine paries inventus sic est: totam manum explicuit, omnes digitos diligenter expressit. Totum ergo sanguinem consumet intra prima vestigia. Pone enim manum cruentatam atque adeo, ut istis etiam blandiar, madentem, pone mensuram itineris, spatium parietis (diu enim in secretam domus partem revertendum est): debet proxima pars a cubiculo patris habere plurimum sanguinis, sequens minimum, ultima nihil. [12] Nam cruor, quotiens admotus est, transit, aut in manu tarde reptantis arescit. Hoc quid esse dicamus, quod circa cubiculum utrumque sanguinis istius vestigium quasi incipit, hinc est paries palmatus et illinc? Quomodo pertulit manus quod relinquebat? Noverca istud, noverca securis conposuit oculis, illa miserum dextra sanguinem tulit et manum subinde renovavit. Palmatus est paries, habet distantiam, vacat aliquid loci, integrum ubique vestigium est; caecus manus traxisset. Quaero nunc, unde tantum sanguinis in manu; tunc enim ex omni vulnere cruor profluit et effunditur, cum ferri recentem viam sequitur. At quotiens eodem, quo factum est, cluditur telo, latet tota mortis invidia. Praeterea cum manus ex parte, qua palmare vestigium potest, plicetur in capulo et se, dum telum occupat, claudat, necesse est exteriore ut parte respersa sit. Tuus autem qui palmatus est paries? Vestigium eius partis ostendit, ad quam cruor pervenire non potuit! Vestrum est nunc omnia ista conparare, perpendere. Cur prudentior sit iudex in deprehendendo scelere quam reus in admittendo, hoc esse in causa puto, quod alter tantum pro se cogitat, alter pro parte utraque.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
