Latin
1.1.14 to 1.1.15
Quintilian, Declamationes Maiores 1.1.14-15
Not analysed yet
[13] Tuitus sum adulescentis miserrimi causam. Nunc inspicere volo, quanto certioribus argumentis noverca teneatur. Transeo illum vulgarem et omnibus notum de conparatione personarum locum. Alius diceret maritum et uxorem, nisi liberis initiarentur, non fortissimis corporum vinculis inhaerere. Ego illud potius dicam: decepta est, mulier, exspectatio tua. Veneras quasi in vacuam domum et sine herede, exspectaveras, ut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus nuptiarum tuarum expelleretur auspiciis, extorrem et inopem summoveret pater blando corruptus amplexu et ominosum calamitate corporis occurrere delicatis uxoris oculis vetaret. Invenisti pium et devotum unico senem, et de omnibus coniugis tui desperasti obiter affectibus. Miserrimus est maritus, quisquis inducit filio novercam, quod uxori non videtur posse utrumque amare. Quaero igitur ante omnia: ubi occisus est maritus? In cubiculo suo. Hoc paulo ante privigno defendendum non fuit. occisus est in cubiculo senex: ita ille percussor non timuit uxorem? [Audio] secretum nuptiarum et matrimonialis lectuli solitudinem occisurum intrare; quem quaeram ubi relinquitur maritus ab uxore innocens~ noctem autem ad scelus quis elegit? Nox tuum tempus est. Quid, si accedit huc etiam sceleris occasio? Non venire debes a secreta domus parte, nec tota tibi penatium sacra peragenda sunt; tu non cogitas, quemadmodum suspensa manu sonantem blande cardinem flectas. Iaces secundum occasionem, et expeditum tibi in proximo facinus est. Non times, ne quis deprehendat. Ipsi quoque servuli longius quiescunt, et praestatur grande secretum genio loci, tibique ferire, cum velis, scire, an dormiat, licet, nox et ferrum et securus maritus, quid isto deli- catius scelere? Occisum esse miserum senem, cum tu volueris, scimus. [14] "Quomodo tamen," inquit, "gladius pervenit in meam potestatem, qui privigni fuit?" Haeremus; hic difficilis expugnandus est locus. Quis credet mihi, si dixero: "gladium perdidit caecus, illae perpetua nocte clausae genae non custodierunt? Fingere nimirum ad tempus videbor et rem nimium manifestam inpudenter colorare. Scilicet semper isti adposita capulo manus, hae diebus ac noctibus curae. Nolo tamquam callido glorieris ingenio: non decepisti trucem horridumque latronem; nostri tibi occasionem praebuere mores. Nam quod uno ictu occisus est senex, ad quem suspicio magis respicit? Tu praeparare corpus illuc ad ictus potes, dum videris amplecti, tu blanda manu praetemptare pectus, ubi adsiduo visceris pulsu non quiescat anima, ubi statim mors sit. <t>ibi [de spiritu sanguinis] hoc cum explorare ante et cognoscere licet, potes et uno ictu, mulier, occidere. [15] Venio nunc ad vestigia parietis cruentati, quibus te satis abundeque pressimus, dum adulescentem defendimus. Haec sunt tamen, quae contra te reservata sunt: cum maritus tuus in cubiculo occideretur, sciebas nullum tibi relictum patrocinium, nisi aliquid caecitatis simile fecisses, ideoque sanguinem in illam partem induxisti, in quam quaeri volebas, ut postero die omnis invidia sanguinis notas et vestigia praeparata sequeretur. Infama<n>s caecum consilium ex calamitate sumpsisti; sciebas illum non aliter, si dux defecisset, ingredi posse quam vestigia parietis perpetuitate dirigeret. Simulasti itaque caecitatem, et, ne quid sceleri impio deesset, mariti tui cruore lusisti. omnia tibi conposita atque simulata sunt per otium et securitatem, tamquam scelus transferretur ingenio: nunc enim tu innocens, quia privigni gladius in vulnere, quia paries cruentatus; hoc sufficere utrumque iudicio putabas. Quam facili momento causae fata vertuntur, quod fecisse etiam is scelus frequenter inventus est, qui obiciebat!" Sed causas," inquit, "parricidii iste habuit, quem iratus pater in secretam domus partem relegaverat." [Mulierum] illa forsitan ignominia felicioris videretur esse privigni; caecitatis beneficium est, cum illi secretum datur. o praeclaram senis optimi singularemque pietatem! Quam blando ille seposuit miserum suum, quam diligenter uxoris gaudentis exclusit oculos, quam multo caecum pudore donavit! "Si felicior" inquit "essem" pater, "ego tibi potius cederem domo tota. Nunc miser illam occupa partem, in qua nemo te videat, in quam solus ego veniam. Sint circa te servuli fideles. Non gemitus tuos audiat quisquam, non flebili maerore pascatur. Nihil est, quod te sollicitet conversatio[ne] nostri." Secretum, quod caecitati praestatur, ideo praestatur, ut minus oculi desiderentur.