# Declamationes Maiores 1.1.4-5

Quintilian, Declamationes Maiores, 1.1.4 to 1.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/1.1.4

[3] Habuerat adulescens gladium in cubiculo suo semper, sive antequam in hanc fortunam incideret, paratum, sive quia caecitatis miserae solacium est habere rem videntium. Certe numquam illum pater timuerat, numquam noverca obiecerat; palam positum est, sub oculis omnium tota domo notissimum ferrum. Scitis, quanto neglegentius custodiat ferrum bona conscientia, quam etiam extra suspicionem sit res sine usu. Innocentia facit, ut ferrum subtrahi possit etiam videnti. Sive igitur aliquis ex servulis corruptus est, praesertim [e] tam facili occasione, sive ipsi novercae non defuit audacia ad ferendum, quod facere poterat etiam praesente privigno, utique (quod dubitari non potest, quod facit certum sceleris auctorem) mavult in caede alieno uti quam suo gladio quisquis illum relicturus est. Reliqua, iudices, si fieri possunt, facta aestimate: dicitur caecus sine rectore, sine duce ex illa penatium parte secreta et paene ex alia domo per inane longum, per tot offensa limina, per excubantes servulos errasse cum ferro; cubiculum deinde patris ingressum in neutram deflexisse partem, sed recto gradu, sicut ducere oculi solent, ad lectulum accessisse leviter, non in torum incidisse, non ante pervenisse, quam crederet. [4] Vos, iudices, criminum tumultum ex rerum fide ducite. Dormiens senex, quem caecus percussor quaereret, excitatus ante esset quam inveniretur. Iungunt his multo incredibiliora, ut occiderit patrem, pepercerit novercae, parricidium autem uno ictu explicuerit, quod fere vix etiam his contingere solet, qui oculos manu sequuntur. Nulla ergo luminum virtus, sed homo ferrum missurus in casum, satis felix, si percussisset quamcumque corporis partem, in ipsam protinus animam incidit et, an morti satisfecisset, intellexit? Officium, iudices, oculorum est renuntiare manibus, quid actum sit. Caeci percussoris una securitas fuerat saepius ferire. Negat praeterea quicquam se ex his noverca sensisse, cum iuxta iaceret, nec explicat, unde illud acciderit maximae signum trepidationis, si et pater uno ictu peri[er]it neque ista vigilabat: numquam gladium reliquit percussor securus.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
