Latin
1.1.6 to 1.1.7
Quintilian, Declamationes Maiores 1.1.6-7
Not analysed yet
[5] Reliqua, iudices, nimium suspecta, inprobe adsimulata: spatiosissimus paries et longissimum domus latus habuit notas sanguinis, quas reliquisse videretur manus revertentis. o quam bene, quicquid volunt, imitantur oculi! Stupeo, si qua est fides. omnia privignus illa nocte fecisse dicitur ad votum novercae: gladium in vulnere reliquisse, quem suum negare non posset, deinde per totum parietem quid aliud inscripsisse quam se parricidam? Sanguinem patris usque ad cubiculum suum perduxisse et viam sequentibus reliquisse. Haec fecit aliquis negaturus? Gratulor tibi, adulescens; si non potuisti parricidium illud admittere, nisi ut relinqueres argumentum caecitatis, habuisti innocentiae necessitatem. Causam igitur miserrimi adulescentis sic apud vos agere proposui, ut primum ipsum defendam, quasi reus tantum sit, deinde cum esse securus de huius innocentia coepero, tunc ingrediar novercae accusationem. Spectabitis utrumque suis moribus, suis causis; erit facilior via vestrae religionis: quamquam duos indicia complexa sint, vos tamen tamquam de singulis cognoveritis. [6] Et primum sic agam tamquam iuvenis habeat oculos, tamquam impetus eius nulla corporis debilitate frangantur. Interrogabo, quid ante perdite, quid flagitiose, quid impie fecerit, per quae se parricidam scelera promiserit. Innocentia per gradus certos ab homine discedit, et, ne in maximis trepidet audacia, diu vires in minoribus colligit. Nemo inde coepit, quo incredibile est pervenisse. Dicas necesse est, quae huic cum patre odia fuerint, quam violenta dissensio inter sacrorum infinita nominum pignora, crede, mulier, etiam tua causa: nam si facile est patrem filio occidere, facilius est uxori maritum. Loquar nunc de infirmitate miserae caecitatis. Temeritas omnis animorum calamitate corporum frangitur, et frigescunt impetus mentium, quos non explicant ministeria membrorum; ad solum se alligat destituta maerorem. Vultus ille perpetua nocte coopertus ac timidus non concipit nefas, ad quod ducibus oculis pervenitur. Cogitat semper errare et offendere, cogitat eundi redeundique difficultatem. Magna innocentiae necessitas est neminem facilius posse deprehendi. Semper sibi custodiunt miseri, ne esse miserabiles desinant, et quisquis amisit oculos, laborat, ne merito perdiderit. Quid aliud caecitas discit quam rogare, blandiri? Odium omne adiuvant oculi, et hunc in pectoribus humanis furorem lumina accendunt, nec levis animis accedit insania, quotiens quem execreris, aspicias. Caecus miserior est, quam ut invisus sit, timidior est, quam ut oderit. Praeterea nocentibus liberis frequentissimas ad parricidium causas suggessit illud quod videbant. Vitiis enim nostris in animum per oculos via est. Aliis tradidit in parentum sanguinem luxuria ferrum: luxuria videntium crimen; aliis meretriculae amor inmodica poscentis: amor, cui renuntiant oculi. Caecus infelix patrem occidit? Deinde cui manum porriget securior? Cuius humeris levior incumbet? Quis contumelias servorum castigabit severius? Quis calamitatem tam obnoxiam maiore reverentia proteget? Inter felices alius est ordo votorum; caecus filius optat superstitem patrem.