# Declamationes Maiores 10.1.13-16

Quintilian, Declamationes Maiores, 10.1.13 to 10.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/10.1.13

[9] O mage saeve, crudelis, o in lacrimas artifex nostras, vellem non dedisses tam magnum experimentum! irascimur tibi, et blandiri necesse est: dum cludis umbram, intelleximus solum te esse, qui possis evocare. Videtur itaque mulier infelix a dignitatis dolore secedere, quod tam<quam> uxorias in forum querelas et tamquam delicata matronae desideria pertulerit? non enim vestes nec aurum nec ambitiosos quaerit ornatus; contenta est orbitas sordibus suis. ac ne pelicis quidem dolore compellitur, nec tacita gaudia mariti impatientia et muliebri vanitate complorat. sed nec relictum torum desertumque genialem velut contempta vilitas uxoris ulciscitur: alia longe, alia de noctibus cura est. ne timueris, quaecumque dignitas es magni doloris; nihil queritur misera nisi par orbitati, nisi matri dignum, quod publicos consumat oculos, quod ignotas quoque exigat lacrimas. quantam enim a marito acceperit iniuriam, scire vultis? sola mater filium perdidit nec potest invidiam facere morti. Ante itaque quam sciatis, iudices, quis dolor quisve maeror, quae tanta impatientia eruperit, ut mulier aliquando dulcium oblita tenebrarum clarum nitorem publicae lucis et diem etiam domi invisum in foro interque leges notabilis et sepulcris abstracta pateretur, certum profecto habetis non audaciam neque impudentiam nec vanitatem umquam querelas habuisse miserorum. quam verum est quicquid exclamat calamitas, nec ab infelicibus ficti temere exeunt gemitus! mulier, quae sanguinantes ad iudicem porrigit lacertos, quae scisso laniatoque vultu, quae lividis profertur uberibus, magno dolore cogitur, ut hoc potius, agat quam cineres osculetur, quam complectatur urnam. gravis testis querelae suae orbitas est. [10] Et antequam ad genus illatae inique ei iniuriae venio, cur, marite, quae ex te filium perdidit, quicquam potest queri? crudelis orbitatem feris adhuc alio dolore, tamquam parum desideria conficiant, quae de unico gerit; non pateris animam vacare lacrimis suis tu, qui sinum debes, qui colloquia et amplexus. quam misera est, quae queritur et de solacio suo! nun<c> coniugis desideriis large indulge[t]: nihil aspere, nihil contra voluntatem! habet privilegium suum mater infelix. molles manus et mitia fomenta magnis vulneribus admoveas. quae se adhuc secari plaga permittit, in summo est. viri forsitan, quomodo fortior sexus, sic et contra dolorem quam imbecillis animus magis pugnat, itaque totum istud lugere femineum est, et simul orbitas imbelle pectus invadit, animus ille, qui luctus suos sequitur, incipit indulgentiam sentire lacrimarum. fidem tuam, marite, coniugi flere liceat; satiare gemitu orbitatem, permitte, quamdiu velit, flere. odi patrem, qui, cum filium et ipse perdiderit, putat nimis lugere matrem.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
