# Declamationes Maiores 10.1.24-25

Quintilian, Declamationes Maiores, 10.1.24 to 10.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/10.1.24

Agit iam hoc loco nobiscum maritus gravius, altius, sapientius, ut homo sine dolore; negat ullos esse manes, contendit omnia perire cum corpore, nec remanere viventes a cinere sensus, nec tam videri imagines hominum quam cogitari et oculos luctibus credere. quod si ita est, magum ad quid advocavit? pessimi parentium, qui liberos suos sepeliunt flere contenti, ut obiter ab rogo siccis oculis revertantur! negat ad manes, negat ad umbras pertinere quod plangas, adfirmat perire lacrimas, adfirmat perire singultus. o sceleratum hominem, quisquis luget et timet, ne hoc perdat! [17] vana ergo sapientes persuasione frustrati, qui constare homines et perfici corporis elementis animaeque dixerunt; corpus caducum, fragile, terrenum, ut sicca humidis, calida frigidis, resolutis adstricta pugnarent, partim aut doloribus adfici aut novissime annis et senectute dissolvi, animam vero flammei vigoris impetum pernicitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sidera volant et quo sacri torquentur axes, inde venire, unde rerum omnium auctorem parentemque spiritum ducimus, nec interire nec solvi nec ullo mortalitatis adfici fato, sed, quotiens humani pectoris carcerem effregerit et exonerata membris mortalibus levi se igne lustraverit, petere sedes in<ter> astra; donec in alia fata saeculo ~pugnante~ transmigret, diu prioris corporis meminisse. inde evocatos prodire manes, inde corpus et vultus et quicquid videmus accipere, occurrere suis imagines caras, aliquando et oracula fieri et nocturnis admonere praeceptis, sentire, quas mittamus, inferias et honorem percipere tumulorum. rogo, cum filius perit, nonne satius est hoc credere? 'Tuae tamen,' inquit, 'hoc quieti praestiti, ne attonitis agitata terroribus sollicitas semper ageres suspensasque duceres noctes.' ita, parricida, commune facinus fecisti et inputas, quod filium videre desiimus? somnum enim a te petebamus et placidum soporem? crudelis, nunc inquieta, nunc attonita mater est, nunc perdidimus noctes! [18] umbramne tu fili rem formidulosam, rem plenam putasti esse terroris? quid illa laetius facie, quid illo blandius vultu, quid magis adulatur oculis, quid possunt videre libentius lacrimae? non magis metuenda est umbra filii quam cadaver, [necesse est, ut mors horrida fiat aliena] sed ali<en>ae forsitan animum imagines territant, et tunc inferi vocantur, cum ignoti sunt; itaque prudenter, si tantum ad suos veniunt. sceleratus ille, ille impius, quicumque defunctum filium vidit et meminit quod elatus est! 'terrebaris,' inquit, 'et sollicitis noctibus laborabas.' itane es, marite, crudelis? tu clusisses filium, etiam si ad te veniret? 'nec magus,' inquit, 'inclusit umbram, sed persuasioni tuae succurrit, ideoque putas non venire illum, quia nec ante veniebat, [quia] nec factum est aliquid, nisi quo avocareris.' hoc ipso incipit mater sibi gratulari. 'ita non tenetur,' inquit, 'ille, non premitur, nullo carmine, nullo inclusus est ferro? removete ergo omnia et interrogabo. ego autem scelerata tam cito credidi; ita non ille ad me veniret solutus et liber, non ad hos oculos, non ad hos properaret amplexus? quando enim me iuvenis ipse nisi flentem, quando non lividum pectus et sanguinantes vidit lacertos, quando non erubuit matri fecisse maerorem? arte cluditur miser, arte retinetur.' quid vis carmina amplius tibi praestent? effecerunt quod repromiserant: desinis erubescere iam, quod filium non vides.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
