# Declamationes Maiores 11.1.14-16

Quintilian, Declamationes Maiores, 11.1.14 to 11.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/11.1.14

[7] 'Sed,' inquit, 'mori debeo, quia lex, qua te accusavi, hoc proditorem pati iubet.' poteram quidem breviter respondere legem, quae calumniatorem idem pati iubet, eius poenam exigere, quod fecisset, non quod facere voluisset; fingamus tamen non hoc pauperem captasse, quod accidit; cui debet inputari exitus, qui de calumniae tuae fluxit errore? vultis scire, iudices, aliud quaesitum, quam quod lex, ~quae mori iubeat?~ accusavit me eo tempore, quo non poteram damnatus occidi. dic nunc: 'non ego effeci, ut occiderentur liberi tui,' et aude civitatis illud vocare facinus, non tamen ullis efficies artibus, ut non potius miserear rei publicae meae: non minus et illa facinus est passa quam pater: coacta est liberos imperatoris vincentis occidere. Fallitur, iudices, quisquis ullum facinus in rebus humanis publicum putat. persuadentium vires sunt, quicquid civitas facit, et quodcumque facit populus, secundum quod exasperatur, irascitur. sic corpora nostra motum nisi de mente non sumunt, et otiosa sunt membra, donec illis animus utatur. nihil est facilius quam in quemlibet adfectum movere populum; nulli, cum coimus, sua cogitatio, sua mens, ulla ratio praesto est, nec habet ulla turba prudentiam singulorum, sive quod minus publicos capimus affectus, sive neglegentior est, qui se non putat solum debere rationem, et multi fiducia facimus omnium. quam non possit rem publicam turbare, confundere, si quis repente proclamet: 'prodidit vos imperator vester, addixit, et nunc ille liberos habet?' si mehercules post hanc, inimice, vocem templa monstrasses, sacrilegum continuo flagrasset incendium, si convelli simulacra voluisses, fecisset omne de numinibus suis facinus audacia. vis scire tuum esse, quicquid civitas fecit? gloriareris illo, si prodidissem. [8] Non est, iudices, quod vos a gravitate iustitiae dolor ultionis abducat; quod mortem suam inimicus offert, non petit illud, nisi quisquis ipse non debet occidi. seposita igitur paulisper lege mei doloris hoc tantum ab adfectibus vestris omnium mortalium nomine peto, ne cui nocenti poenae praestetur arbitrium. infinitam, iudices, sceleribus aperitis audaciam, si poenam licet eligere condemnato, nec iam ulla[m] mortalium innocentiam trepidatione contineas, si patitur deprehensus quisque quod maluit. levat omnes cruciatus, omnem dolorem praeparata mentem conposuisse patientia. fallitur quisquis humana tormenta sola nominum atrocitate metitur; nulla poena est nisi invito. non habemus ullum nisi ab impatientia dolorem, et, ut aliquid crudele, saevum sit, metus faciunt. supplicium quisquam vocat ad quod prosilitur, quod exposcitur, quod circa se non habet moras? illo, per fidem, illo trahite damnatos, quo non sequantur. tunc est poena, cum periturus trepidat, haeret, cum restringit supremo vincla conatu. volo perituri prius videre pallorem, audire gemitus, volo circumspiciat, volo queratur. fidem vestram, iudices, ne nocentibus supplicii sui contingat electio! minus iniquum est, ut evadat nocens poenam, quam ut contemnat. mortem vero damnatis quisquis praestat, indulget, nec sunt ulla beneficia poenarum. fallitur quisquis illam velut omnium suppliciorum summam putat; occidi non est poena sed exitus. neque enim habet impatientiam aut dolorem, quod possis aspicere quasi fatum. quid, si liberos relinquas, immo si serves? quam felix exitus est plenusque laetitiae! lucri facit mortis atrocitatem, quisquis laudatus occiditur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
