# Declamationes Maiores 11.1.17-21

Quintilian, Declamationes Maiores, 11.1.17 to 11.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/11.1.17

[9] 'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non habet, quisquis hoc te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi permittam mori? et quid iam mihi melius optem? vides quantum feceris nefas: idem pro liberis meis offerre non potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur amplexu. tu nunc quoque non evades, non effugies: quacumque te duxerit orbitas, sequar; effundam, si quod paraveris venenum, subtraham omne ferrum, incidam quoscumque strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam occisis liberis tuis non idem patieris, inimice, nisi vixeris. Nec vereor, iudices, ne putetis utriusque nostrum orbitatem simili esse ratione tractandam. admoventur es ecce contra lacrimas meas liberi, quos nemo nosset. patris innocentis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa ferretis, circa quos se celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices, minorem esse transactarum mortium miserationem. Non invenio, quemadmodum liberis prodesse debeat odium patris; perierunt etiam illi, quorum nec pater debebat occidi. Me miserum, quod sic quoque multa habiturus es, quibus ego, qui vindicabor, invideam: osculaberis ante perituros, alloqueris, accipies suprema mandata et moriturum te continuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum sepulcra numerabis, siccabit oculos, quod meam nunc quoque respicies vacuam domum. me miserum! pauperis tantum solacium futurum est, quod pares sumus. [10] quid, quod in ipsa conparatione mortis non idem patientur liberi tui? occidentur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnificis. parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate telorum, omnis sexus, omnis aetas, omnis infirmitas. nihil est crudelius morte hominum, quos populus occidit, et solus hic exitus est, a quo non est nec cadaveribus salva reverentia. hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum liberis meis ante satiatus? miser ego nec ad cadavera accessi, non in sepulcra maiorum meis manibus intuli, nec licuit super ipsa corpora proclamare: 'non feci!' Qualem ego illum, patria, perdidi diem, cum duces ab explicito bello revertuntur! non me laetae cinxere legiones, non effusi obviam cives triumphali circa currus meos exultavere laetitia; sequebar captivos meos tristior victor, maestus undique claudebat exercitus, occurrentium lacrimae propinquorum et erubescentis circa me populi timida solacia. o successuum quoque nostrorum misera condicio! ergo ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo amicorum propinquorumque coram me de bello meo loquetur? [11] nihil est crudelius calamitate, quam gaudia reducunt. quotiens redierit ille laetus vobis in supplicia mea dies, lugubres mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus, parate solacia, propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam qui propter patrem videntur occisi

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
