# Declamationes Maiores 12.1.17-18

Quintilian, Declamationes Maiores, 12.1.17 to 12.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/12.1.17

Quid, quod actionem rei publicae laesae temptat in legem male gestae legationis deflectere? eligit reus crimen, hoc est, noxius crucem optat! non sustineo, iudices, in tanto animi motu argumenta conquirere, nec impetus irae meae in digitos descendit, hoc tamen scio: non cadit in formulam publicus dolor, nec, si adeo iudicibus, quid passi sint, exciderit, ut has ferant cavillationes non diluentis crimen, sed differentis, populus quoque inpunitum nefas sine lapidibus praeteribit. non praescribes. accusare te male gestae legationis possum? age porro, si occisos obiecero homines, non tu es causa mortium? si violata sepulcra, non propter te rogos fraudavimus? sed legatus fuisti. quod tamen ipsum quid est aliud, quam rem publicam> tractare? rem autem qui male agit, ut arbitror, laedit. an existimas hanc legatis dari peccandi licentiam, ut quaecumque scelera in eo officio commiserunt, cum his omnibus hac una lege decidant? o nimium invidendam huius legationis condicionem, si tibi et famem remisit et legem! sed erraverim sane, et, quia nullum in foro nostro iudicium fuit, desuetudine ipsa iura exciderint: quomodo legem meam effugis? [13] nam nisi malis stupeo, duo sunt omnino, quae in eiusmodi crimine quaeri soleant, an laesa sit res publica, an ab eo, qui arguitur, laesa. in quibus si quid tibi fiduciae fuisset, non a criminibus crimina appellares, nec ad alteram poenam transfugeres, sed te ab hac, quae intenditur, tuereris. Dico laesam esse rem publicam. oratione hic opus est, aut reliquorum more accusatorum hoc nunc mihi quaerendum, quomodo res verbis adgravetur? adeo infirma est calamitatium memoria? quae si posset excidere, non tamen narranda vobis, sed ostendenda erat ruina publica. agedum, si videtur, extra portas prospicite squalida arva et spinis obsitas segetes et semesos arborum truncos. viduis cultore agris errant a fame nostrae innocentes ferae, inanes villae sunt et deserta horrea in ruinam procumbunt. nullus inversis aratro glebis campus nitet, nullum solum opere renovatur. iam et in sequentem annum famem timeo. redite in domos vestras: videbitis noxios focos et ignes tabo cadaverum extinctos et tecta mortibus gravia; cum maxime inferimus in tumulos ossa insepulta, ducimus opertas exequias, et ad sepulturam residua conferuntur, et tandem cadavera igni permittimus. ubi vero universas familias fames extinxit, quae pars maxima est, inanes domus situm ducunt, iacent relictae sine herede sarcinae. invenitur interim clusa domo conditus dominus, si cuius mors famem evasit, quem rimantes non invenere proximi, qui inter suos ultimus decessit. quo vos mitto? ipsam intuemini contionem, unius deficientis speciem tota civitas habet, cavum macie caput et conditos penitus oculos et laxam cutem, nudos labris trementibus dentes, rigentem vultum et destitutas genas et inanes faucium sinus; prona cervix, tergum ossibus inaequale, infernis imaginibus similes, foeda etiam cadavera. aut si quis talis non est, confiteatur se usque ad saturitatem comedisse. [14] sua quisque consulat misera praecordia, suum ventrem conscientia gravem. dic nunc, legate: 'innocens sum, quod ad illum diem veni.' at ego propter te nocens sum, quod ad illum diem vixi.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
