# Declamationes Maiores 12.1.24-25

Quintilian, Declamationes Maiores, 12.1.24 to 12.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/12.1.24

Siccae fauces sunt, aeger anhelitus os tendit. iam frustra in sinu parentium liberi plorant, et nondum editi conceptus intra uterum famem sentiunt. iam nemo dives est. auras captamus et rore vescimur, et iam spirare tormentum est. cotidie vires deficiunt: iam non imus in litus, sed repimus. in editis scopulis populus sedet, dum naves expectat, in pascua non redit. aquas ingredimur, et unus ad te spectantium rictus est, et, cum defecerunt omnia, expirant. te, te expectantes intentis oculis morimur, in mare mortui cadunt. quotiens sole percussa nubes refulsit, navem putamus, quotiens fractus vento fluctus incanuit, vela interpretamur. o mobiles miserorum spes! ad unaquaeque solacia ab unoquoque quomodo mutantur>. 'haec certe navis est; ecce vela panduntur, propius appellitur et accedendo crescit. nostra est, suos in utramque partem ventos habuit, nostris votis gubernati flatus sunt.' haec dicimus, at illa interim transvolat. fletus inde et desperatio et lucis odium. nihil enim gravius quam destitutae spes torquent. ne interrogare quidem licuit aut quaerere; nemo applicabat. ergo incerti omnium rerum pependimus, nihil quisquam cognovit. saltem si scire licuisset, ubi frumentum vendidisses; ipsi petissemus. iam quomodo ad singula momenta temporum mutabantur animi! 'bene est, serenus sol occidit, purus se dies tollit, ad nos venti ferunt. iam veniet.' [18] pendet interim fames, et illud, quod iam diu cogitat, differt, ita tamen, ut subinde computet, quot dies ad mortem supersint. numquid profecit? meministis, cum contrarii venti flare coepissent, et in altum fluctus a terra volarent, quanta conploratio, quanti planctus fuerint: 'retinebitur, stabit, laborabit!' At, si diis placet, legatus noster tum maxime bene navigabat. nos in hac fortuna, in tam gravi casu, in eiusmodi cogitationibus sumus; tu sinus maris circuis, et per omnis curvatorum litorum ambitus terram legis. sic fit, ut te iuvet diu navigare. nullus amoenus praetermittitur portus, nulla celebris civitas invisitata transitur. mentior? etiam ad esurientis adplicas. dein, si quam tu maris iniuriam quereris, non feram te morantem; quomodo satis accusabo vendentem? spiritus nostros transcribis, salutem nostram exponis, quae diu inaestimabilis fuit, innocentiam publicam vendis. frumentum non naufragio perdidimus, non latrocinio; lucro perimus! tempestas quoque aliquam navem in meum litus impingeret, nec ex classe numerosa omnes fluctus exhausisset. perit frumentum, quia classis venit in portum. ita nos alienae civitatis legatum misimus, et vilia ac devota capita vicinorum deliciis morimur. nobis nihil iam residui spiritus superest, nos in conspectu mortis stamus, nos legatum frumentumque nostrum ore aperto expectamus; classis nostra vecturam facit et vicinarum civitatum copias reconducit. paene a conspectu nostro vela conversa sunt: quantulo minus quam con<g>esti frumenti pulverem vidimus? tantum iam temporis transiit, ex quo pecuniam contulimus, legatum creavimus. iam dinumeratis temporibus, quae secundi venti breviora fecerunt, cotidie spero, et sane prope est. at legatus meus ad emendum modo proficiscitur. [19] tibi ergo tot civium mortis inputo, tibi stragem populi, tibi liberum parentumque miserrimas poenas, tibi quicquid passi sumus, tibi, quod gravius est, quicquid fecimus.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
