Latin
12.1.26 to 12.1.27
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.26-27
Not analysed yet
Et scilicet speras, ut tantam sceleris invidiam ab animis nostris duplae pecuniae strepitus avertat? nescis, quam multa vendideris. 'duplo vendidi.' ita infelicitas mea cocionanti tibi lenocinata est: 'quod fame perire cives meos patior, quod, ut vestram civitatem servem, meam everto, quod a tam vicinis litoribus classem torqueo, quod ad diem redire non possum, quod pretium constituitis, quid occultum datis? duplum? patrocinio meo quantulum lucror?' at nos inepti ac vesani de fame querebamur, gravis nobis inopia, intolerabilis et misera accersita mors videbatur. non agimus gratias industriae legati? res publica nostra locupletior perit. sacrosanctus mercator oportunum, opinor, invenit mercis exactum. miror hercules, si tam bene negotium gesseras, quomodo nobis pecuniam non retuleris. 'duplo vendidi.' decepisti vicinam civitatem, circumscripsisti; itaque queritur? 'duplo vendidi.' hoc enim unum supererat, ut devectum tantidem venderes! 'habita est itineris ratio, habita usurarum.' ego vero malo quod tam magno vendidisti. apparet enim te nihil coactum. sed si semel ponis hastam salutis, si redemptores vitae admittis, et nos admone; melius vendis. nos quicquid in domibus habemus, quicquid in templis, quicquid civitas suum vocat, congerere parati sumus. frumentum pecunia remetimur, libertatem nostram addicimus, fines publicos tradimus. omnia licet eadem vicina civitas polliceatur, plus non potest. [20] prosit mihi quod apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum, quadruplum, quantum poposceris accipe, et illa pecunia frumentum licet vicinis adferas. si nobis nihil de commeatu nostro partiris, nos vicinae civitati vendemus; liceat servire, ubi frumentum est. non exigua res est: pro vita, pro sepultura, pro innocentia licemur. non potest hic commeatus tam care emi quam expectari. 'Sed nisi vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, timui, ne raperet.' et ita utique occupare voluisti, ut nobis iniuriam tu potissimum faceres? multum mehercules vos fallit opinio, iudices, si ullam causam ita evidentem deferri posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem velamenta contingant. opinione sua defenditur, et, quae res minime coargui potest, utitur se teste. ne nos periremus, non timuisti, ne repetiti commeatus post diem nostrae mortis applicarentur, non timuisti. nostris certe malis quamquam nihil poterat accidere inopinatum, tamen inter metus tempestatium et ancipites incerti maris casus, confiteor, ne frumentum salva classe perderemus, non timuimus. non dico: 'ut maxima vis parata sit, ut more inmanis latrocinii turba raptorum litus premat, vel repugna vel fuge vel roga, incensurum naves depressurumque minitare. potius quam totum frumentum utique populo pereat, partire vel gratis, dum nobis aliquid, quo respiremus, adferas.' illud quo certe nihil asperius accideret, rapi patere; faciat fortuna quod voluerit, legatus a praecepto non recedat. [21] refer nobis saltem iniuriam nostram, mitte nuntios; ira famem differemus, rapiemus furentes arma, et se in obsidionem civitatis inimicae sine dilectu populus effundet. vastabo interim fines, hoc est, per aliena prata pascar. si qua in villis deprehendero pecora, diripiam; bellum me alet. citius ad frumentum perveniemus, quam tu cum frumento redibis. adiuvabunt pugnantem iusta sacramenta. si contigerit aequum fortunae iudicium, non meos tantum commeatus recipiam; si minus, certe dabitur bene mori. liceat et manum conserere, in aciem confligere: condant se postea licet muris, in longius obsidio eat, interim certe hostium potius cadaveribus vivemus.