Latin
12.1.31 to 12.1.32
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.31-32
Not analysed yet
Alterum confingitur hoc loco mendacium: 'tempestate,' inquit, 'appulsus sum.' ita plane; infelix navigator es et cuius votis aurae non respondeant. [23] nescimus te duplo melius navigasse quam speraveramus, nescimus singulis commeatibus bina itinera confecta, nescimus in una legatione ventos quater secundos? sat erat verbo negare quod verbo ponitur. remove hanc spem eludendae mendacio civitatis. quo damno probas tempestatem, quid amisisti? frumentum certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam nimium onustas, naves simulaveris; duplum adferre poterant. non vexata armamenta turbatosque funes aut scissos velorum sinus quereris; classis statim exiit et, quod magnum integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum agebat angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? non potes ultra procedere; citra applica. effuge raptores, effuge non dimissuros. si aliud fieri non potest, cum tempestate decide, naufragio in desertum litus inpinge. Quid devitata procella prodest, quid subducta nubium minis classis? in portu naufragium fecimus et frumentum ad ancoras perdidimus. 'Ego vero,' inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos felices! rumpamus saturitate praecordia, pascamur in praeteritum et famem cruditate pensemus! frumentum attulisti? quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod nemo aquas infundet in cinerem? quid, quod extincto populo etiam novendialis tarde venit? quid, quod iam ego frumentum non desidero? naufrago tabulam abstulisti, mortuo adplicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire tumulis! ibi sunt, qui mandaverunt. quid aliud effecisti adferendo frumentum, quam ut nos, quod adhuc fecimus, paeniteret? nunc me magis pudet, nunc cibos meos obiurgo; potui heri non comedisse. [24] o nefas, in quo me scelere commeatus deprehendit! sicine paria fecimus: adhuc nihil habuimus, sed nunc licet reponamus? quis autem umquam pensabit necessaria supervacuis? duplum attulisti, sed illis, qui perierunt, nihil, sed non possumus iam non fecisse quod fecimus, sed plerumque sera pro nullis sunt, et temporum ista momentis aut pretiosa fiunt aut vilia. vis scire, quantum inter hoc tempus et illud intersit? tempta igitur forum tuum; totum hoc non potes dimidio vendere.