Latin
Book 12
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.36
Not analysed yet
Quaecumque ratio, quodcumque propositum fuit, audi quae passi sumus, postquam redire potuisti. transeo tormenta nostrae inopiae, maciem corporis, vulsos terra destrictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus, quod populus corporibus suis vias stravit, quod mendicus, quem rogaret, non habuit. non obiciam tibi famem. o tristis recordatio, o tormentis omnibus conscientia gravior, rumpe ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque intus epulas excute! luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus gravidum in os agunt. credibiles fabulas fecimus, felices miserias, scelera innocentia. omnes quascumque clades fama vulgavit, solacia hinc petant, hinc audient occisos sine sanguine, sepultos sine ignibus <homines hominibus> cibos. si quis mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut inguinibus virginis latratum Siciliae litus et quaecumque miser didici domi committens, [quaere] hinc argumentum, hinc fidem accipiant. quaedam plane falsa sunt: sol in ortus non occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem vertit. vidit nos funeribus pastos et ad eviscerata corpora inluxit. publice monstra commissa sunt, et inexpiabile nefas uno ore civitas fecit. poenis nostris iam ne fames quidem satis est. hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis vescuntur, utique quae mansuerunt inter homines. [27] etiam si qua alienis membris inprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent, nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia mitiores cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo gaudere comitatu, sidera oculis animisque cernere datum est, busta nos fecimus: nigros sanie dentes pallidis cadaveribus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis labris morsa abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad funera tamquam ad naves concurrimus. deficit aliquis extremo iam spiritu pendens; tamen durat, quia prius moriturum alterum putat. invicem expectant, et, si spei figuratione tardius cadit, morsibus pugna<nt>. non in omnibus mortes expectantur: pater liberos esurit, et oppressa decimo mense mater sibi parit: redit in uterum laceratus infans. cludunt domos, ne quis funus eripiat; solae sunt divitiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus. secreta miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla spes vitae superest, mortis suas abscondunt; iam morituri ad feras confugiunt!