# Declamationes Maiores 12.1.8-9

Quintilian, Declamationes Maiores, 12.1.8 to 12.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/12.1.8

Nec tamen in totum queri de numinibus possumus, maria certe secunda experti. si voluisset servare legatus diem, quem illi felicitas temporis dederat, potuit nobis frumentum bis adferre. ut primum tanti mali sensus in civitatem percrebruit, cum iam urgente inopia cotidie malum artius premeret, et praesente fortuna peior tamen esset futuri metus, apparuit nullum ex propinquo esse praesidium, cum finitimas quoque civitates incendium nostrum adussisset. erat quidem aliquid in vicino adhuc frumenti, sed iam nemo vendebat. ergo ut vidimus salutem publicam trans mare petendam, se in curiam quisque cogunt. [6] ut arma bello, ut aqua incendio inclamari publice solent, ita uno quodam consensu non aetatibus [ex]spectatis, non honoribus, pariter rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus <r>uimus in sententiam necessitatis, nec ordo nos officiorum moratus est. legationem multi pollicebantur, nec innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque respectu electus est; una causa nos movit, quod se cito rediturum pollicebatur. pecuniam sine numero infudimus, frumentum sine modo mandavimus; quantum potuisset, adferret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, ac, ne moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tantum vox fuit, quam iste pro quodam praeiudicio amplexus est: 'nihil agis adferendo frumentum, si post illum diem veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac, ne quid morae esset, pro sua quisque portione etiam commeatum dedimus, retinacula incidimus et litus ingressi classem publicis manibus inpulimus. inde fugientia vela longo visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum mare, non secus <ac si> ipsi navigaremus, precati sumus. Quis credat hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravimus. scilicet unum superest, ut pro aliena civitate vota solvenda sint. cito pervenit, cito emit, cito rediit, quo voluit. quid prodest? [expectare] alia civitas prior est, et sane religiosus legatus diem expectat.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
