# Declamationes Maiores 13.1.1-3

Quintilian, Declamationes Maiores, 13.1.1 to 13.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/13.1.1

Damni per iniuriam dati sit actio. Pauper et dives in agro vicini erant iunctis hortulis. habebat dives in horto flores, pauper apes. questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis. denuntiavit, ut transferret. illo non transferente flores suos veneno sparsit. apes pauperis omnes perierunt. reus est dives damni iniuria dati. [1] Credo ego, iudices, plerosque mirari, quod homo tenuis et iam ante quam quod habebam perdidi, pauper, ausus sim iudicio lacessere divitem utique vicinum eumque notae inpotentiae, expertae crudelitatis, in tantis fortunae viribus perniciosum inimicum, etiam si venena non habeat. Neque hoc ipse periculum ignoro expertus non levi documento, quanti steterit mihi, quod semel inperata non feci. sed neque illud, iudices, damnum tolerabile est pauperi, cum tam parvis etiam divites moveantur, et mihi, quamquam prope nihil iam relictum est, quod perderem, si tamen ista impune sustinenda sint, solacium erit iram potius quam contemptum pati. nec sane vitae causa iam superest, si ad ceteras humilitatis nostrae contumelias hoc quoque accedat, ut, si habemus aliquid, migrandum sit, si perdidimus, tacendum. unum oro, ne cui minor dignitate vestra videatur causa litis meae. ante omnia enim non debetis expectare, uti pauper magna perdiderim. sed quantulum est, quod abstulerit mihi dives, minus est, quod reliquit. et tamen quis indignatur apes formula vindicari, cum venenis etiam flosculi vindicentur? quae tamen, iudices, quamquam eversus et ab omni spe tuendae paupertatis exclusus, aequiore animo omnia tolerarem, si cuius mihi conscius culpae etiamsi iniustam poenam, meritam tamen iram tulissem. sed circumspicienti omnia nihil mihi obici potest a divite, nisi quod vicinus sum. [2] Est mihi paternus, iudices, agellus, sane angustus et pauper, non vitibus consitus, non frumentis ferax, non pascuis laetus; ieiunae modo glebae atque humilis thymi, et non late pauperi casae circumiecta possessio. verum mihi vel hoc fuit gratissima, quod non fuit digna, quam dives concupisceret. in hoc ego vitae meae secreto remotus a tumultu civitatis ignobile aevum agere procul ab ambitu et omni maioris fortunae cupiditate constitui et, dum molesta lege naturae transiret aetas, vitam fallere. hoc mihi parvulum terrae et humilis tugurii rusticum culmen aequitas animi regna fecerat, satisque divitiarum erat nihil amplius velle. quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. nec ab initio, iudices, vicinus divitis fui; pares circa me habitavere domini, et frequentibus villis concors vicinia parvos limites coluit. quod cives pascebat, nunc divitis unius hortus. postquam proximos quosque revellendo terminos ager locupletis latius inundavit, <postquam> aequatae solo villae et excisa pagor<um> sacra et cum coniugibus parvisque liberis respectantes patrium larem migraverunt veteres coloni et latae solitudinis indiscreta unitas facta est, [postquam] ad apes meas divitis fundus accessit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
