# Declamationes Maiores 13.1.11-12

Quintilian, Declamationes Maiores, 13.1.11 to 13.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/13.1.11

[8] Liberum est animal, puta; non dico fetus meis manibus exceptos et in tutam conditos sedem et, reservatis ad supplementa generis favis, examen vernaculum, quoniam quidem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo. puta me vel inanis arboris trunco vel cavis inventos petris domum favos retulisse; multa nihilominus, quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium sicut venatio et aucupatio. nam, ut cetera animalia hominum causa finxerit providentia, quod omnibus nascitur, industriae praemium est. quid autem non liberum natura genuit? taceo de servis, quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, isdem legibus, eadem forma, eadem necessitate natos; ex eodem caelo spiritum trahunt, nec natura illis sed fortuna dominum dedit. cur infrenatis equis victor insidet, cur iniusto cotidie iugo boum colla deterimus, cur in usum vestium saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis per mortem paratis. si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites esse. si vero haec condicio est, ut quicquid ex his animalibus in usum hominis cessit, proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur, iniuria aufertur, ut volucres ~mutae et alia, quae per rusticas villas quaeque ditibus cellis saginantur, in quibus tamen domini <non> ambigua possessio est, et vaccae et armenta et omne pecudum genus. [9] 'Sed illa inpositus cohibet magister.' peiusne domino in his ius est, quibus custode non opus est? nam si hoc dici[ti]s, nihil esse nostrum, quod perire possit, ex nullius animalis damno haec edi formula potest. nam et errare pecudes solent et fugere mancipia. si hoc in ceteris non obstat, <apes> vagari tu nolles, in opus exire et ad cotidianum censum laboris assidui non detractare militiam? at non ipsae domum sua sponte revolant finemque laboris sui sole metiuntur, et omnis intra solitas domos turba conditur, noctemque modesto silentio trahunt? age porro, ut non sit earum certa possessio, dum volant, nempe cum remearunt, cum cludi, transferri, donari, venire possunt, in potestate sunt. quomodo autem potest sine damno meo perire, quod cotidie meum est?

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
