# Declamationes Maiores 13.1.13-15

Quintilian, Declamationes Maiores, 13.1.13 to 13.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/13.1.13

'At extra imperia positum est.' mirum hercules, si negato commercio sermonis humani sunt in ceterorum animalium forma. tamen quam dominus dedit, incolunt sedem, lascivientem luxuria fugam tinnitu conpescimus. etiam, si diversis regibus coorta seditio ad bellum inflammavit iras, exiguo pulvere vel unius poena ducis residit omnis tumor. illa vero admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur dies, in dominorum reditus ablata supplentur. age, si obsequi possent, quid amplius imperares? Intellego his vanis ultra necessitatem esse responsum. si non sunt apes meae, ne id quidem, quod his efficitur, meum est; atqui nulla umquam inveniri potuit inpudentia, quae fructus mellis in dubium vocaret. hoc ergo fieri forte potest, ut quod nascitur, meum sit, quod generat, alienum? [10] age, si mihi alvei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an viminis modo vilisque texti pretium formula taxassem, et proinde agerem, quasi inanes perdidissem? nisi fallor, esset aestimatio et apum. an tandem quas subripere non liceret, liceat occidere? non est damnum, quod exutus sum, quod reditus perdidi, quod annuos fructus, praesidia paupertatis amisi? non est damnum id perdidisse, quod, ut proximo utar argumento, si habere voluero, emendum est? quid ergo tibi opus est maleficis sucis, cum liceret palam trucidare et plenas vel cremare igni vel aquis inmergere alvos? an est aliquod animal, quod non liceat nisi venenis occidere? 'Ut damnum sit,' inquit, 'iure tamen feci in privato meo.' per fidem vestram, iudices, succurrite exemplo; non sufficit his partibus unus rusticus pauper, obviam publice eundum est et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu manus. credite mihi, maior lite quaestio est. hoc vobis hodie iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. nam cur non hoc idem de homicidio respondeat, cur non de latrocinio? non enim iure ista sed modo differunt. aperitur ingens furori via, et obluctantia diu legum velut claustris scelera libera porta prorumpunt. si in privatum iura non veniant, et in manifestissima quoque noxa non de facto quaeritur, sed de loco, non aequa portione cum sceleribus terras divisimus; ubi enim non iam divitum privatum est? [11] parum est proximos <solo> aequare terminos et possessiones suas velut quasdam gentes fluminibus montibusque distinguere. iam etiam devios saltus et silvas vasta solitudine horridas occupant, tot<ae> aquae intra paucorum umbram latent, e finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. adhuc tamen spolia transeuntium et abacti pecorum greges sub hoc titulo defendebantur; iam privati veneni transcriptio est? iterum ac saepius, iudices, admoneo, considerate, dis<pi>cite: aut nihil usquam contra ius licet aut in privato omnia.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
