Latin
13.1.4 to 13.1.5
Quintilian, Declamationes Maiores 13.1.4-5
Not analysed yet
Namque ego, iudices, dum fortius opus permisit aetas, terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. cito labitur dies, et proclivis in pronum fertur aetas; abiere vires, census meus, defectaque labore senectus, magna pars mortis, nihil mihi reliquit nisi diligentiam. [3] circumspicienti, quod conveniret opus invalidae senectutis curae, succurrebat sequi pecora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri, sed ex omni parte circumiectus divitis ager vix tenuem ad gressus meos semitam dabat. quid agimus? inquam, undique vallo divitiarum clusi sumus. hinc hortuli locupletis, hinc arva, inde vineta, hinc saltus; nullus terra[e] datur exitus. quaeramus animal, quod volet. nam quid apibus invenit natura praestantius? parcae, fideles, laboriosae. o animal simile pauperibus! et sane dabat occasionem mihi oportunitas hortuli mei; est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus omnibus ventis. modicus fusus ex proximo fonte rivus trepidantibus inter radiantes calculos aquis utrimque ripa virente praeterfluit. satis consiti flores et viridis quamvis paucarum arborum coma nascentibus populis prima sedes, unde ego frequenter consertum novae iuventutis agmen ramo gravescente suscepi. nec me tanta capiebat voluptas, quod fluentia ceris mella conderem, quod ad sustinendas paupertatis impensas deferrem in urbem quod divites emerent, quam quod adversus omnia lassae taedia aetatis habebam senex, quod agerem: iuvabat aut lenta vimina vernis fetibus texere vel, ne aestivus ardor aut hiberna vis gravidam penetraret alvum, hiantis rimas tenaci linire fimo, aut fessis apibus ultro praebere mella aut fugiens examen aere terrere aut bella sedare pulveris iactu, tum, ne quid periculi saltem singulis esset, avidas longe fugare volucres et arcere parva <a>ditu animalia, reclusas interim scrutari apium domos, ne per vacuas alvos foeda pestis insidiosas texeret plagas. [4] Dederam laboribus meis iustam senex missionem; habebam, quae pro me opus facerent. quo non penetras, livor improbe, quidve scabrae malignitati clausum est? invidit pauperi dives! cum evocasset me subito trepidum totoque fortunae suae strepitu circumstetisset, 'quid? tu,' inquit, 'non potes imperare apibus tuis intra privatum volent, ne hortorum meorum floribus insidant, ne in meo rorem legant? remove, transfer!' inpotentissime tyranne, quo? numquid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare non possint? neque tamen tantum inerat pectori meo robur, ut non perturbarer denuntiatione notae inpotentiae. volui relinquere avitos lares et conscios natalium parietes et ipsam nutriculam casam iamque pauperem focum et fumosa tecta et consitas meis manibus arbusculas destinatus exul ~decreveram~. volui, iudices, decedere, volui, sed nullum potui invenire agellum, in quo non mihi vicinus dives esset.