# Declamationes Maiores 14.1.1-5

Quintilian, Declamationes Maiores, 14.1.1 to 14.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/14.1.1

Meretrix amatori suo pauperi dedit odii potionem. adolescens desiit amare. accusat illam veneficii. [1] Sentio, iudices, hanc quoque calamitatibus meis accessisse novitatem, ut vobis nondum videar odisse, nec me praeterit plurimum perire de nocentissimae potionis invidia, dum me putatis adhuc inpatientia priore miserum. quaeso tamen vel hinc totam delati sceleris probationem gravitas vestra prospiciat, quod dolori meo querelaeque non creditur; nec amo, qui accusare possum, nec odi, qui amare mallem. quid est aliud quod bibi quam venenum? Licet igitur nocentissima feminarum rideat quod accuso, et in manifestissimi sceleris confessione per ludibrium malorum evadere temptet meorum, sed quod hodie me torquet ac lacerat, quod a taeterrimae mulieris caritate discessi, sed quod remedii mei patior dolorem,  fidem iustitiae, fidem severitatis humanae!  ne meretrici prosit, vel quod praevaricatione videor explicatus! pro me forsitan fuerit, ut amare desinerem; contra me inventum est, ut invitus odissem. [2] Hoc primum itaque, iudices, a clementia publica peto, ne, quod videtis tristem habitu dirumque conspectu, verbis asperum, contentione terribilem, mores putetis. haec est illa sanitas mea, hoc odium, in hanc corporis mentisque dierum noctiumque feritatem ille modo laetus, ille, si creditis, nimium remissus amator excandui. miseremini, iudices, ne vobis venefica sic imponat, tamquam hoc mei caritate commenta sit; suum animum, suum tantum secuta fastidium est. odii potionem contra se nemo dabit homini, nisi quem oderit. Quaeso itaque obtestorque vos, sanctissimi viri, ut calamitatis meae penitus velitis aestimare mensuram: perdidi infelix, quod quandoque potui amare desinere, patior necessitatem rei, quam ~breviter utique noluissem. excogitatur contra animum futuramque rationem, ne, quod relinqueretur, meus esset adfectus. iterum cum meretrice compositus sum, rursus in se cogitationes meas, rursus retorsit oculos, et hominem, quem ab incommoda caritate vel satietas vel aetas vel fortunae suae fuit dimissura condicio, ad perpetuam inpatientiam viribus nimiae diversitatis inplicuit. hoc solum insanabile genus <a>moris est, ut odisse cogaris.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
