# Declamationes Maiores 14.1.16-17

Quintilian, Declamationes Maiores, 14.1.16 to 14.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/14.1.16

'Amanti,' inquit, 'dedi.' hoc si remedium est, detur scienti; prima pars sanitatis est, ut libenter accipiat. quin immo cur non potius datur amaturo? quanto melius, quanto providentius! et minore bibentis dolore constabit, ut adhuc labentem adgrediaris animum, ut coa[du]lescentis ardoris impetus in parvis extinguatur elementis: eo tempore das potionem, quo pariter duos patiar adfectus; aliam inpatientiam paras, et accipio odium, qui[a] iam amorem ferre non possum. non desino, sed esse aliud incipio, nec emendor in amore, sed transferor. [9] illa vero sunt remedia, quae fugatis morbis causisque languoris postea non sentiuntur, et ea tantum innocenter dabuntur, quae potentiae suae qualitate consumpta desinunt, cum profuerunt. tu mihi dedisti quod semper exasperaret; perpetua res est odisse sine causa. ducam licet uxorem, te tamen odero; in peregrinas expeditiones patria dimittat, te tamen cogitationes sermonesque respicient. quid interest, quemadmodum possederis animum meum, quemadmodum mihi a te non liceat abire, discedere? fecisti, ut te ubique persequar, ut meis fortassis manibus invadam, velim dare venenum. qui meretricem odisse non desinit, amator est. 'Sed, infelix, misereris mei.' quid ergo sanitate tam rigida? paulatim potius ratione conpesce, misceantur consilia blanditiis, <se>veritas temperetur. alioquin non est, quod abigas, quod expellas; exasperant necessitates, et in amore contentio semper accendit. adiuvabit te interim libertas ipsa, qua fruar, tempus, satietas et fortassis amator alius. admoneas condicionis, sed inter oscula, inter amplexus; paupertatem non tamquam ~exploraris~, sed tamquam miserearis, adlega. quamquam quid opus, inde si non curer, ut desinam, si, quantum adfirmas, invitum miseraris ac diligis? amatori summum remedium est amari. si tamen necessariam putas emendationem, quam multa sunt amantium remedia citra venenum! exclude, dimitte fastidio, posce quantum non possit praestare paupertas. fac, ut me potius ipse castigem, ut erubescam, ut aliquando desperem. is tantum in amore sanatur, qui, quod desinit, sibi debet.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
