Latin
14.1.20 to 14.1.21
Quintilian, Declamationes Maiores 14.1.20-21
Not analysed yet
Respondere, iudices, illis libet, qui me paulo ante dicunt in amore fuisse miserabilem. quanto crudeliora, quanto graviora patior, qui dicor explicitus! modestior, cum amarem, et quietior; fuerat sane pallor in facie, sed ipsa quoque comis, optanda tristitia. inveniebam conloquia merebarque sermones; nunc me omnes fugiunt, aversantur, oderunt. tum frequenter a lupanari deducebat pudor, abigebat occursus; nunc publice detinet quod queror, adsisto, convicior. [12] pro miseranda condicio! rideor ubique, narror, ostendor, ego sum tota civitate meretricis inimicus; si<c> patior miser illas lupanarium insultationes, illa ~corporarium~ maledicta, convicia. non possum satis tormentorum exprimere mensuram: odi, nec umquam visus sum magis amasse. Intellegitis, puto, iudices, hominem, qui tantum ad vos detulit animi mentisque cruciatus, et pro vita queri; sic patior infelix quicquid est, per quod paulatim proficitur ad mortem; assidue mecum rixatur adfectus, et brevi necesse est consumar, quo cotidie vincor. quae putatis esse tormenta, quem dolorem, cum mens vetatur oculos sequi, cum a luminibus suis animus abducitur? odio, quod non proficit, hoc superest, ut occidat. me infelicem, si venenum istud non habet mortem, si mihi inter hos dolores longior vita ducenda est! quas ego post hoc animi vices, quae tormenta prospicio? si meretricis impotentiae omnia licent, hoc erit remedium, ut amare rursus incipiam.