Latin
14.1.6 to 14.1.9
Quintilian, Declamationes Maiores 14.1.6-9
Not analysed yet
Festina<s> ad complorationem praesentis doloris, anime, festinas, et te a prioribus malis recens abducit indignitas; altius gemitus, altius querela repetenda est: cum meretricis sit, quod amator odi, cuius putatis esse, quod pauper adamavi? Non quidem ego, iudices, ex illis umquam fui, quibus nobiles opes, adfluentes indulsit fortuna divitias, quorum felicitas capere possit in amore luxuriam. habui tamen, unde ad vitae necessitates concessa gaudia parca mediocritate sufficerent. [3] ideoque meretrice tantum, et, quae certissima est in voluptate frugalitas, una fui semper eademque contentus. at ista seria, gravis, quae nunc amari recusat, o quam voluit amari! quibus artibus, qua calliditate miseram simplicitatem meam sollicitavit primum, deinde tenuit, donec quantulamcumque substantiam in huius sinus credulus iam iamque securus amator egererem! iam frustra captavit videri miserari condicionem, in quam nos ipsa detraxit. breviter totum nocentissimae mulieris accipite facinus: pauperem me fecit, deinde ferre non potuit. Sive enim, iudices, ~pro communium~ quae ad corrumpendas expugnandasque mentes excogitant ingenia meretricum, placuit experimentum, et in me temptatum est, quantum quis amare, quantum quis posset odisse, seu mulier omnibus exposita mortalibus vanitatem fastidio mei despectuque captavit, et fama inde quaesita est, ut a solis videretur amari debere divitibus, non eram profecto, qui paulo ante; patiebar iam tunc haustus affectus. quod scortorum foribus haerebam, quod, si istis creditis, pallore deformis, macie <notabilis> paupertatem in lupanarium obsequia transtuleram, inde veniebant, unde nunc quod excandesco, quod fremo. [4] numquam hoc tantum meretrix scit, quemadmodum non ametur. Quod negari igitur, iudices, non potest, virus homine firmius, mente constantius, quod inmodico ardoris aestu et exundante inpatientia possit etiam recusantis animi dolorem conpescere, diris utique carminibus et feralium precationum terrore permixtum, lenitate vultus et blanda porrigentis dissimulatione protectum iam perustis, iam laborantibus visceribus infudit et hominem solaciis potius ac mollium remediorum ratione tractandum exasperavit ira, dolore concussit, magnaque miserum commutatione renovavit. an fecerit, iudices, ut amare desinerem, vos aestimabitis; fecit, ut amare mallem. explicitum me putatis et ab incommodo hilariorem dimissum? nunc, nunc me fateor debere sanari. habet aliquod solacium, quisquis in amore miser est, levior calamitas, cui blanditur aliquid de voluptate laetitia. nunc infelix uror ac laceror, nunc retinere mentem, nunc regere non possum. crudelius est odisse meretricem.