# Declamationes Maiores 15.1.15-16

Quintilian, Declamationes Maiores, 15.1.15 to 15.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/15.1.15

Tibi tamen ultra omnes inmodica cupiditate flagranti, tibi praecipue succurrendum, iuvenis. cuius homo condicionis adamaveras! divitiis opus est, ne simus in amore miseri, et inpotentissimi mali difficultates illi fortasse non sentiant, quos contra fastidia ceterosque contemptus explicat felicitas magna perdendi. [9] felix profecto, qui modo facultates in lupanari effudit; tu perdis animum. ille fastum opibus exorat, tu lacrimis rogas, pallore blandiris, et, quod ad pessimum spectat eventum, miserabilis sis oportet, ut amator esse videaris. finge te nullum huius adfectus sentire cruciatum; sed amare te, pauper, saltem non pudet? homo, cui non vacaret agere longa languoris, aegrumque non deceret totarum noctium quies, excusari non possis, si tantum perdideris dies. cuius census ex manibus, ex laboribus substantia, quem cotidie poscit ultro rationem in dies <cibus> dimensus, amentiam pateris: ~adversus felicium oscula tantum amplexusque meditaris, et, unde tibi calamitatis huius non potest nec venia contingere, de voluptate miser es. expectandum videlicet, quando te famis, inopia castiget? sed inter ista coepisti; quid iam facere potest ratio, consilium? odio sanandus est, quem non explicat, quod pauper adamavit. nun<c> tamen intellegere possumus te non sola fuisse paupertate miserum; non opes tantum tibi, non facultates defuerunt: non erant, quantum video, propinqui, non amici. alioquin illi te potius nostra potione sanassent, vel, si ignorassent huius graminis vires, vinculis nexibusque tenuissent. quid? blandis adfatibus inpotentissimum eludis adfectum? datum est remedium dolori, qui saepe egit in laqueos, in praecipitia compulit, qui cruciatus laborantis animae vulneribus emisit. quantum amori in homine liceat, illi magis sciunt, qui <non> amantur. [10] Iunge nunc cum fortuna tua condicionem mulieris adamatae. incideras quidem, miser, in puellam minime superbam minimeque difficilem; quaestum tamen non possumus circumire meretricis. quam multa pro illis exigit sexus, aetas! poscit semper necessitas, petit corporum cultus, poscit tristissima stationis inpatientia. totos infelix dies lupanarium foribus inpendes, ut quando prostituta pauperi vacet, et contentione numerantium dilatus, exclusus otium meretricis expectas. negatur tibi complexus: indignatione persequeris; contingit vero: felicitate corrumperis. spem gaudia parant, adversa contentionem; ex utraque fortuna desideria coalescunt. nobis crede, qui vidimus: quis tibi, <i>uveni<s>, fuit corporis habitus, quis pallor, quam miserabilis, quam pudenda tristitia! quotiens tu venenum bibere voluisti!

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
