# Declamationes Maiores 15.1.4-6

Quintilian, Declamationes Maiores, 15.1.4 to 15.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/15.1.4

Consumptis igitur optimae feminarum cunctis indulgentiae severitatisque consiliis, dum apud omnes de pauperis sui amore conqueritur, incidit remedium, quo iam dicebatur alius amator explicitus. quae prima igitur medicamenti pariter ac dantis integritas est, non negatura porrexit. adiuvit deinde quod dederat, imperavit sibi, ne quas admitteret amplius preces, ne querelis adsistentis, ne lacrimis moveretur exclusi[t]. vultis scire, iudices, ubi sit medicamenti, quod obicitur, totus effectus? quisquis odium dedit, omnia post hoc facit, ne debeat amari. quanto, iuvenis, hoc melius! in forum aliquando venisti, incipis agere serium, gravem, iam leges, iam iura loqueris, conviciaris maledicisque meretricibus. hunc tu animum modo inter libidines ac scorta perdebas macie notabilis, pallore deformis solaque inpatientiae tuae fabula notus. perieras, infelix, nisi bibisses venenum. [4] Veneficii agit. credam mehercules, iudices, ad subscriptionis huius immanitatem expectasse publicae severitatis aures, quodnam saeculo nefas nuntiaret hic gemitus, quae prosiliret orbitas de novercalibus questura commissis, quem pestiferis heredum medicaminibus enectum tristis conploraret adfinitas. non pudet ergo, quod vacatis lupanarium querelis et ad vos deferuntur amantium rixae? videtis hunc accusatoria fronte terribilem; oscula poscit, destitutos queritur amplexus. vultis vos abire potius in vestra secreta, ibi gaudia querelasque mutua conversatione consumere? non agnoscunt leges ac iura miseros; hic audiuntur seriae calamitates. non est ultione dignus, de quo potest efficere meretrix, ut queratur. Ecquando umquam, iudices, audistis de veneficio vivum querentem? facinus hoc semper ex mortibus accepit invidiam. si latrocinium probes cruore, vulneribus, si sacrilegium spoliis numinum praedaque templorum, ita, veneficium si arguas, oportet ostendas putre livoribus cadaver, inter efferentium manus fluens tabe corpus. ut iam istud obicere possit et vita, debet aliquid esse passa, quod invidiam mortis imitetur. veneficium voca quod caecitate grassatur, quod in aliqua deprehenditur debilitate membrorum. profer agedum corporis notas, in quas se <partes> noxiae potionis vagus fervor effuderit, ubi depastis, enectis visceribus saevitura consederit. aspicio par laboribus corpus retinere sua ministeria, sufficientem animum seriis actibus, accusatoria firmitate robustum. [5] crede, iuvenis, hominibus, qui te modo noveramus, nunc acrior, erectior: rediit in sensus vigor, in membra sanguis, viribus velut novae iuventutis exulta[n]s. bibisse te medicamentum probare non posses, nisi meretrix fateretur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
