# Declamationes Maiores 16.1.1-3

Quintilian, Declamationes Maiores, 16.1.1 to 16.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/16.1.1

Duo amici, ex quibus uni mater erat, peregre profecti ad tyrannum appliciti sunt. mater cognito, quod filius haberetur a tyranno, flendo oculos amisit. oblata est a iuvenibus tyranno condicio, ut dimitteret alterum ad visendam matrem ad diem praestitutam reversurum, ita ut, nisi occurrisset ad diem, de eo, qui restiterat, poena sumeretur. et iureiurando adstrictus est. venit iuvenis in civitatem; mater detinet ex lege, qua parentes in calamitate deserere non licebat. [1] Etsi, sanctissimi viri, olim omnes videor humanorum pectorum adfectus in solam amicitiam contulisse, et patior invidiam hominis, qui sibi non reliquerit, ut amaret et matrem, quotiens tamen universam pietatis meae conscientiam intueor, in qua minimum est, quod videor bonus amicus, non possum non hanc primam electionis nostrae conplorare fortunam, quod mihi necesse est aut amicum relinquere aut matrem. facinus, severissimi viri, facinus fit inpatientissimis adfectibus meis, quod succurri non potest duobus. excedit omnem querelae meae complorationem, quod me tam diversis meorum conatibus adversa conveniunt, ut videar eligere. quid non darem miser pro luce matris, qui, ut illam viderem, amicum dedi! fidem vestram, iudices, ne inter maximas necessitates pereat usus hominis, qui paratus est duobus inpendi! iam hic est tota ratio clementiae, ne ibi me detineatis, ubi non prosum. nec dissimulo, sanctissimi viri, perferre me cum maxime tam incredibilis exempli fidem, ut non immerito possim videri cum matre colludere. ego videor excogitasse istum colorem, et hoc, quod detineor, amicitiae vocatur infirmitas. miseremini, iudices, temptate me et dimittite. an voluerim reverti, scire non potestis, nisi revertor. [2] Illud, sanctissimi iudices, illud adfectus meos torquet ac lacerat, quod sim ingenti expectatione deceptus: speraveram futurum, ut hoc loco rem magnam faceret et mater. paraveram apud tyrannum hanc iactationem, ut me crederet remissum, et genus ostentationis adamaveram, ut mirarentur homines fidem etiam in orbitate. quo vultis hoc animo feram, quod, etiam ut revertar, amico meo mater inposuit? et quantum ad hanc pertinet, maximum iuvenem decepit, illum, qui meos crediderit adfectus. non possum, iudices, litis huius dissimulare facinus: innocentius fuerat, ut ego nollem reverti.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
