# Declamationes Maiores 16.1.12-14

Quintilian, Declamationes Maiores, 16.1.12 to 16.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/16.1.12

[6] Dii deaeque, quam longe est lex, quae retinet hominem, qui poenae non venit! nescis, quantum intellego, mater, quantam invidiam debeant facere liberis parentes, a quibus relinquuntur. mater, quae se deseri queritur, illud exclamet: 'filium meum civitas peregrina sollicitat; ut amoenos nescio cuius recessus orbis petat, debilitati meae subtrahit umeros.' 'iuvenis meus abducitur amore meretricis, et ab officiis caecitatis vitiis abstrahitur oculorum.' eiusmodi gemitu filium necesse est persequaris, ut, quod detineor, obiter et poena sit. non facit ista lex ad liberos, qui misericordia detinentur. ut turpe sit, quod recedo, in eo tantum est, ad quem revertor, et ut facinus sit relicta mater, non faciunt nisi causae relinquendi. homo, qui ad tyrannum revertor, si malo animo relinquo matrem, dignus sum, qui detinear. non est itaque, quod subinde nominis vestri beneficia, mater, opponas, non est, quod vilitati tuae fieri putes, si credimus esse in rebus humanis et alterum affectum. amicitia est, quam mihi videtur natura excogitasse, ut coire invicem possit totum hominum genus, quae ideo nondum circa se tenet omnes admirationes, quia tota non contigit, quae tamen pervenerat ad incredibilium fidem, nisi illa vos inpediretis; amicitia, plurium corporum unus animus, vicariae manus, fortior quam matris affectus. [7] Rogo, quid refert, quid vocetur ille, qui sic amat? Quid interest, ex quibus magna merita descendant? vultis scire, quid de hoc affectu sentiat mater? et amicum meum putat malle, ne revertar. Finge me <se>positis paulisper meritis, quibus obligatus sum, hoc tantum dicere: 'amicus alligatus est.' ire volo, mater, ut redeat, ut consoler, ut ~dominum regem, ut, si tyrannus exegerit, vicarium corpus opponam. quid detines, quid moraris? hoc est tempus, propter quod coimus. nescias, an diligat, cuius non habet experimenta nisi sola felicitas, et, si vitae praestes omnia secunda, amicus otiosa res est. dicturum me putas: 'hoc expectat alligatus'? expectat totum immo genus hominum, et nos in hanc fidem persuasiones receperunt, ut, si hoc faciam, nemo miretur. vis scire, mater, quem affectum, quam reverentiam in calamitatibus amico praestare debeamus? nullam legem timuit, ne relinqueretur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
