# Declamationes Maiores 16.1.8-11

Quintilian, Declamationes Maiores, 16.1.8 to 16.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/16.1.8

[4] Ego non invenio, cur horreat mater arcem, quid sibi velit quasi destinatas operire cervices. non odit me tyrannus, cuius non interest, an alium occidat. miserere, mater, si quis est magnorum meritorum pudor, querere, quod unum decet, impatientius ex <d>uobus amari semper absentem. cui tu fortunae, quibus necessitatibus inicis manum! me ad amicum meum admitterent alterius catenae tyranni, nunc mihi portas aperiret, subsidio navigium pirata praestaret. si mehercules ante morerer, ire deberes, mater, ad diem. misera, non intellegis, quanto te magis [plus] obligaverit amicus? plus debes homini, qui me tibi remisit, ex quo pati non potes, ut revertar. Libet mehercules, iudices, libet misereri hominum, qui me laudant revertentem. amicus mihi credidit, ut redirem. ita nunc ego facio rem magnam, ego sum ille bonus amicus, ille mirabilis, ille narrandus? si qua dicentis fides est, facinus mihi videtur, quod scio me non esse periturum. Sentit, iudices, et ipsa mater rem se facere turpissimam, si necessitate detinear; itaque mulier, quae adhuc de affectu cuncta fecerat, ad legem subito convertitur. pessima, iudices, causa matris est, in qua plurimum lex potest. liberi parentes in calamitate ne deserant; [5] facinus est, iudices, hoc dici homini reverso. ita nunc ego contemno matrem, ego despicio caecitatis obsequia, homo qui omnium calamitatium mearum ambitum in hoc consumpsi, ut redirem, qui inter supremas sollicitudines non pro me rogavi? mihi quisquam contumacium supplicia liberorum, mihi neglectae pietatis minatur invidiam? bone Iuppiter, quanti mihi constitit, ut malus filius viderer! inputem tibi necesse est, mater, quod meum amicum propter te reliqui, ad quem facinus est non reverti. Nondum, iudices, necessitates meas, nondum amici merita refero; interim contendo tunc esse tantum legis huius usum, cum in calamitate soli sunt parentes. magnam partem mortalium fortuna dimisit a legibus, nec ulla iura tam tristia sunt, ut ea in adversis patiantur homines. ego, cum me necessitas rapit, sic ~habeo queri~ quasi relinquar. excusatae sunt parentibus liberorum calamitates, et si quem lex ista deprehenderit in alterius fatum, transeat necesse est tamquam orbitatem. quid enim, si me detinente matre pater a latere revocaret? et si bella militem poscerent, si legatum patria dimitteret, vel, uti ad propriam descendam necessitatis meae conplorationem, si me damnatum poena constringeret, videlicet effringeres carcerem, mater, iniceres carnifici manum et perituri filii iugulum auctoritate iuris operires?

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
