# Declamationes Maiores 17.1.11-12

Quintilian, Declamationes Maiores, 17.1.11 to 17.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/17.1.11

[7] Praevaleret nominis tui fortassis auctoritas, si contentio nostra coepisset a veneno. consumpsisti quicquid est, quod parentes ab omnium scelerum suspicione defendit. non habet pater, unde parricidium de filio credat, nisi quem posset occidere. me quidem, pater, et infelicis huius persuasionis simplicitatem si quis interroget, nec a te parricidium fieri posse credo nisi meo veneno, facinus tamen in omnibus incredibile pignoribus nullis difficilius quam liberis puto. vos adhuc in suprema nostra praecipitat auctoritas, qui filium occidere vocatis plerumque gravitatem, sicut abdicationis emendationem, sicut reliqua supplicia nostra rationis fronte protegitis, cunctosque praerigidae mentis adfectus vocabulo molliore lenitis. nos nec felices facinus istud possumus concipere nec miseri. non perveniunt ad nefas istud nec necessitates, omnis citra desperationem dolor, ira languescit. et quanto, dii deaeque, difficilius, si paretur sine conscio, sine ministro, totumque facinus et animum filii poscat et manus! memento, cuius obicias immanitatis horrorem; patrem occidere velle hinc tantum accipit vires, ut mori possis deprehensus. 'Ut sciatis,' inquit, 'verum esse quod obicio, et abdicare volui.' non potest, pater, efficere pertinacia querendi genus probationis. tu, cum dicis 'filius me voluit occidere,' videris tibi facere prioribus iudicibus invidiam, exclamare: 'vos faciles, vos misericordes, hunc mihi redditis?' [8] sed iniquissimum est, ut abdicatio, quae nec in sui valuit effectum, fidem maiori crimini praestet. non sum reus inexplorati pudoris, nec ante acta vitae meae sub hodierna primum lite tractantur. felicior innocentia est citra suspiciones, certior post reatum, et quantum infamiae praestant obiecta dum nutant, tantundem auctoritatis absoluta restituunt. an scilicet superatus est gratia pater, et apud senes et apud parentes auctoritate praevalui? viderint, qui calamitatibus suis sic blandiuntur, ut sibi adfuisse credant misericordiam, favorem; filius a patre delatus numquam poterit superior esse nisi causa. sane tamen feramus, ut prima abdicatione non egesseris totum dolorem, multa tibi de criminibus meis verecundia querendi, multa paternae pietatis abstulerit infirmitas; quid non implet repetita delatio? reversus es in forum iam ad iudices iratos. quanto terrore cuncta perculit pudor ille iam victi et redeuntis in damnatam conluctationem! acrior semper ex verecundia dolor. sed et iudicum cura quanto malignior circa redditum reum! quam multis placet illa de dissimilitudine pronuntiationis auctoritas, et severior videtur diversa sententia!

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
