Latin
17.1.13 to 17.1.16
Quintilian, Declamationes Maiores 17.1.13-16
Not analysed yet
[9] Tertia vero abdicatio, dii inmortales, quem adparatum, quem movit ambitum! ego miror, quod mihi licuit audiri, quod me non statim primus querelarum tumultus oppressit. quid post ista novi, pater, obici potest? inter leges, inter iura consenui, non habeo in moribus meis, quod non melius iudices sciant. scilicet capit natura rerum, ut futurus parricida non praemiserit notas, nullis ante sit maximi sceleris inmanitas tumultuata flagitiis, et quandoque culleo, serpentibus expianda feritas sub placida mente primam pertulerit aetatem? aliud est miserorum genus, quod clementia, quod succurrendi favore dimittitur: absolverunt me qui sciebant non profuturum mihi, quod non abdicarer. Proclames igitur licet: 'subinde detuli, saepe questus sum, ter abdicare volui!' hoc tamen res ista debet efficere, ut tibi non oporteat credi, quicquid aliud obieceris. Non enim sequitur, pater, ut me tuis criminibus accuses, quod nocentem tuis moribus probes. filium parricidam non facit severitas vestra, non saevitia, non terror; ad tam grande facinus non ira opus est, sed moribus, non dolore, sed mente. omnes iniuriae levius exasperant, levius offendunt; innocentis fili ultio est mori. [10] Quod si manifestum est nihil tunc in moribus meis fuisse, quod posset esse suspectum, aestimemus, unde postea traxerim parricidii causas. vos hoc loco libet interrogare, iudices: quis magis debet innocentiam amare? vici patrem, omni nunc sollicitudine, omni labore custodiam illam gratiam, illum ambitum meum, quo remuneror advocatos, quo persolvo iudicibus, illud propter quod audeo domum reverti, propter quod non timeo casus, non subita pro patre, non maligna fata. fidem non capit, ut me tres absolutiones et innocentem probaverint et effecerint parricidam. Praeterea, pater, quam infirmum me, quam trepidum reddit ipsa victoria! an scilicet ignoro, quod me reversum circumstat totius domus maligna cura, quod vivo inter homines, quibus apud te gratiam parat, si de nobis aliqua mentiantur, fingant? videlicet hoc nos in facinus praecipitat, inpellit, quod aliquid speramus de testamento tuo. quid? ego non sentio, quod, sim licet remissus in domum, a caritate tamen exclusus, abiectus sum? rogo, qua fiducia facinus paro totiens delatus et paterna conquestione praedi<c>tus? quod vis patrocinium sperem pro parricidio meo? defendi non possem, si bibisses tu venenum. finge me parricidii voluntatem. finge habere causas; unde occasionem, unde fiduciam? ego nec mori possum, nisi ut deprehendar. [11] venenum paro, qui ministrum, qui non invenio conscium? despicior a liber<t>is, contemnor a servulis, evitant sermonem meum, conloquia fugiunt, et caritatem tui simulant odio mei. an videlicet spero posse fieri, ut ipse porrigam? est enim mihi ad convictus tuos facilis accessus. Venenum mehercule putabis quicquid dederint hae manus. et virus praesentaneum paro, quod statim, quod subito corripiat? at quemadmodum mihi supersit ulla defensio? an lentum et quod tarda peste consumat? scilicet ut non statim exclames, ut te meum virus bibisse non credas? rogo, cui paravi venenum, quod dare non possum nisi mihi?