# Declamationes Maiores 17.1.17-19

Quintilian, Declamationes Maiores, 17.1.17 to 17.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/17.1.17

'Ita,' inquit, 'parricidii argumentum est et hoc ipsum, quod habuisti venenum.' omnibus, iudices, quibus ad scelerum conatus adiuvatur deteriorum cotidie fecunda mortalitas, non hanc solam potentiam natura concessit, in quam malis mentibus et nocentium ducuntur ingeniis, sed illis usus ex animo est, totumque, quod faciunt, de conscientia possidentis accipiunt. quid enim, si latronem gladio tantum probes? sic munimus et somnos. excute peregrinantium sinus, haerent tela sollicitis. non vetant ista leges parare, prospicere, nec instrumenta prohibent, sed aestimant usus. finge me velut in media prosperitate vitae proclamare: 'venenum paravi, ad quod incerti casus, ad quod languor, dolor, ad quod confugeret improvisa debilitas.' [12] Miramini, quod hoc fecerim homo, qui circa me fortunam, qui discrimina humana lassavi? cui nescio quid adhuc paret totiens victa delatio? debuit habere in sua potestate mortem, quem iam pater poterat occidere. 'Non est,' inquit, 'credibile, ut mori volueris absolutus, qui reus noluisti.' poteram quidem dicere: pater, vixi, dum spero fas esse, ut incipias aliquando misereri, ut te squalor meus frangat, mitigent lacrimae, pallor exoret; sed ignosce innocentiae, tunc me decuit pertinax, rigida defensio. vixi, ne me videretur expulisse de saeculo profundorum scelerum deprehensa trepidatio, ne super cadaver meum proclamare posses: 'certe merito timui, merito praedixi; venenum qui <bibit>, vivendi non habebat audaciam', ne supremis meis conviciareris, ne quid posses obicere iam non negaturo. verum tibi de impatientia mea fatendum est: eadem mente nolui mori, cum abdicares, qua non bibi, cum iuberes. Sed fruere iterum, fruere saepius confessione tam misera, et, quia oculos spectaculo non licuit implere, satientur aures: volui mori. adice, si videtur, hanc malis nostris contumeliam, ut interroges quare; abdicare me subinde voluisti. quid ais, rerum natura, pietas? ita <non> iustiores causas habet <haec> inpatientia quam corporum damna, quam facultatium tristis eversio? in suprema praecipitat me pater. ita non haec una vox complectitur omnes calamitates? non videmini nunc vobis universos audire miseros? possimus fortassis aliorum accidentium sperare finem; non habent proximorum odia regressum. quaecumque nexus accepere naturae, et quae sanguine visceribusque constricta sunt, non laxantur diducta, sed pereunt, et quae de primo tenore nascendi vix in contrarium victa deflectunt diuque pravitatis suae rigore durata, mox in pristinum cursum remissa non redeunt, sed quo totum pondus omnesque vires inclinata traxerunt, vigore, quo sibi permissa crevissent, in ipsius vitii robur adolescunt. [13] in hoc est tota difficultas, ut incipiat non amare filium pater. hoc cum frontem confessionis accipit, reliqua praecipiti furore decurrunt, et redituris caritatibus obstat quicquid obstiterat ab odiis. semel sibi parentes liberique mutantur, semel auferuntur. felices, qui habent in conscientia sua, quod debeant emendare, corrigere! illa demum potest ira desinere, quae coaluit ex vitiis liberorum. ego quid facio, cui non luxuria, non est mutanda petulantia, cuius abdicatio non de meis, sed de patris moribus venit? frustra mihi exhortationes, frustra blandientur vana solacia. hominis, quem pater odisse non desinit, unus exitus est, ut se oderit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
