# Declamationes Maiores 17.1.26-28

Quintilian, Declamationes Maiores, 17.1.26 to 17.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/17.1.26

[19] Licet igitur nova me reatus mole convenias, non paenitet tamen flexisse, non paenitet, illum spiritum rigoremque pereundi; tamquam parricida moriebar. pater, qui queritur, quod non bibi, iam nunc diceret: 'deprehensus erat, negare non poterat.' essem nunc ter abdicatus, et me contenderet ad iudices meos redire non ausum. bene quod sic effudi, tamquam rursus vita placuisset; venenum, quod videretur deprehensum, nemo ideo bibisse crederetur, quia sibi paraverat. dic nunc: 'non fui passurus, si bibere voluisses.' deinde hoc sic probas, ut me hodieque coneris occidere? non eras passurus? quando, per fidem, inicis manus? potuit eadem, potuit peragi brevitate, qua iusseras. non eras passurus? deinde non timuisti, ne mihi animum pereundi vel hoc faceret, quod putabam me iuberi? facinus est, si morior, ut postea quaeratur, an volueris occidere. tu licet invidiam vocis illius alterius mentis simulatione defendas, occisuri tamen fuit ipsum experimentum, nec interest rigoris, quaedam patiaris an temptes. numquam movebit patrem filius hoc, quod moritur, quem non movit hoc, quod paratus est mori. Quid nunc faciam, iudices, pertinacissimo rigori? in quod me conponam patientiae genus? videtis hominem, quem nullus animi mei status mutat, quem constantia nostra, quem offendit infirmitas. vivere volo; proturbat, expellit. mori conor; interpellat, exagitat. iam fortassis aliquid, si nobis hodieque clementia vestra succurrerit, paravit, invenit. qui finis, quis exitus incredibilium malorum? de filio absoluto fecit, ut mori mallet, de moriente, ut viveret. [20] Vos vero, sanctissimi viri, quo iam ambitu, quibus possim convenire precibus? ille vester infelix, ille vester absolutus flere vetitus est, non habet gratiam suam totiens genua complecti et ad fatigatam misericordiam novi discriminis pondus attulimus. o mors semper imperata miseris, negata cupientibus, quando succurres? me infelicem, perdidi venenum! sed quatenus aliquid, pater, expectationi tuae repromisi, nolo desperes. fruere quin immo ante suprema, ante exitum meum hac voce: vicisti. nescio quidem, quod rursus eligam obitus genus, an placeat reparare virus infelix, sed praedico, testor: quaecumque sederit ratio leti, miserere, ne iubeas, miserere, ne cogas. facilius me occid[er]ent gemitus tui, lacrimae tuae. et, ne mihi pute[ti]s illam secreti nostri excidisse vocem, venenum quidem te iubente bibere non potui, quandoque tamen hoc occidet, quod bibere iussisti.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
