Latin
17.1.5 to 17.1.7
Quintilian, Declamationes Maiores 17.1.5-7
Not analysed yet
Licet igitur inmitissimus senex confundere publicos conetur adfectus querelarum fronte mutata, non sumus novi vobis accusator et reus, nec nos modo pietatis eversae recens adseruit inmanitas; parricidam me olim vocat. ita est enim, iudices, ita est: iam pridem omnium nefandorum solis nominibus accusor; sic mihi illa prima patris maledixit asperitas. hic est ille, quem desinere iam iusseratis, qui semper ad vos recurrit et vincitur. fallitur, quisquis ullam de moribus senis lassitudinem vel patientiam sperat: patri, qui abdicare non potuit, minus est filius nocens <reus> quam absolutus. [3] O pertinacissimum accusatorum genus, victi parentes! dum auctoritatem nominis vestri fortius imperiosis adseritis adfectibus, et, ne pudorem paenitentiamque fateamini, contumacia vindicatis errorem, calamitatibus meis accessit, ut ter absolverer. namque ut erat in supervacuo odio mei senex prima lite deprensus, ferre non potuit, quod reddebar invito, et, quia a iudicibus non inpetraverat, ut abdicaret, apud se tenuit, ne desineret hoc velle. credidit tamen aliquid profecturum querelarum errore repetito, et speravit, iuxta contentionem suam ut lassesceret aliquando pro me iusta miseratio. quid facerem igitur, quo verterem iam fatigatam innocentiam? nec exire me decebat ex domo, ne viderer quicquid vos non credideratis, agnoscere, nec expectare poteram, cum mihi rursus aliam seriem malorum minaretur, quod me iam coeperat pater contentione, qua vobis irascebatur, odisse. tandem infelix miseritus mei, miseritus patris, cum de praeteritis prospicerem iurgia tam longa quam vitam, captavi, fateor, hominis ~occursum~ quem mihi videbar exasperare praesentia, exorare, dum morior, et tamquam novissimi ambitus genus excogitavi, ut me in honorem sui reverentiamque pereuntem sic odisse desineret, quomodo parcere solet ira cedenti. non habet alium quam mortis exitum filius, qui nec reconciliari potest nec abdicari. [4] Erat in domo nostra locus, in quem secedebam semper reus, in quem revertebar absolutus, querelis meis lacrimisque iam conscius [in quem se ferant]. in hunc, non tamquam custodiae patris inponerem, (nam quid posset inveniri, quo non me captantis aliquid deprehendere cura sequeretur?) sed sicut solent, qui mori volunt pudore, non ira, ab omnibus, quae videbantur avocatura, secessi. nam nec placuerat exitus genus querulum, tumultuosum aut quod faceret invidiam. sed quid mihi tecum est, integritatis nimia simplicitas? non putat se posse deprehendi, quisquis venenum parat ipse poturus. totus oculis animoque conversus haerebam miser in opere moriendi, nec dissimulo, cum quadam cunctatione, cum mora, sicuti bonae conscientiae lenta mors, nec praecipiti per suprema trepidatione festinant, quos hoc solum, quod sui miserentur, occidit. abiit per tacitas conquestiones mens in obitus contemplatione posita, et hausurus potionem, qua renuntiarem rebus humanis, totam apud se reputabat animus innocentiam suam, cum pater secretum, quod per inpatientiam pereuntis impleveram, quantum credo, lacrimis meis gemituque perductus, intravit. non potest videri, iudices, suspicatus aliquid de parricidio: quid tererem, cui pararem, nesciebat, qui interrogavit.