# Declamationes Maiores 17.1.8-10

Quintilian, Declamationes Maiores, 17.1.8 to 17.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/17.1.8

[5] Nuntio vobis, sanctissimi viri, nihil a morientibus fingi; nihil vita laborante simplicius. ad subitum interventum patris non tamquam deprehensus obstipui, facinus me tacente non pallor, non est confessa trepidatio, nec, sicut accidere nocentibus solet, illa obvia semper errantium patrociniorum verba variavi, cum me repente interrogatione subita avocavit, abduxit, quaesivit, quid tererem, cui pararem. sed ego sine cunctatione, sine tarditate respondi; et me mori velle eadem veritate et confessus sum venenum esse, quod terebatur. date, iudices, patrem, qui filium mori nolit et credit; quis habeat, iudices, dicenti fidem? venenum filii, quod invenerat pater, non ille potius effudit; stetit quin immo intrepidus, adrogans iuxta orbitatem, quam videbat, et mihi mortem, quam promiseram, quam minabar, ingessit. 'bibe,' inquit. quis post hoc, iudices, expectat, ut continuo paream iubenti? ita demum mihi non est aliud relictum, si patri par<a>vi. [6] Audite nunc, dii pariter atque homines, quid post tres abdicationes et querelas totiens iudicum gravitate percussas velut attonitus, amens nuntiet saeculo pater: parricida saevus, parricida crudelis non bibi venenum! hoc est totum facinus meum: vivo, respondeo, non fugio iudicem, non cedo criminibus. iam non miror, quid sit, circa quod inpatientia deceptae crudelitatis exaestuet: plus quam orbitatis gaudium <erat>, quod modo perdidit senex: speraverat, ut occidere me posset meo veneno. sed quatenus invenisse se putat, quod crederetis, et, <ut> contentionibus subinde damnatis auctoritatem de novo dolore circumdaret, inusitata commentus est, quae sola mihi superest ratio vivendi, facinus ea simplicitate, ea fide denego, qua confessus sum de veneno. Parricidii agis. abstulisti quidem mihi partem, ut exclamarem hoc loco: 'fieri non potest'. scio, quantum defensioni meae difficultatis adiecerit, quod iam pridem in domo nostra humanorum pignorum ratio non constat; sed pronuntiatum liquet, utri ex nobis facilior sit inpietas, uter iuxta alterius languorem, suprema ~non fecerit: tu unicum cotidie proturbare conaris e domo, velles inopiam meam, velles aspicere squalorem. ego osculor illas expellentis manus, ego abicientis genua teneo, et ad patrem, qui me tam notabiliter odit, non habeo, cur velim redire, si non amo[r].

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
