# Declamationes Maiores 18.1.11-14

Quintilian, Declamationes Maiores, 18.1.11 to 18.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/18.1.11

'Rumor,' inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum naturam, contra parentes liberosque credatur! 'rumor fuit.' hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres: 'conscius detulit servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non timeor, adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum de matre an de rumore mendacium? rem inpudentissimam populus loquendo fecerat, nisi pater credidisset. Pessimum, iudices, humanarum mentium malum est, quod semper avidius nefanda finguntur, nec umquam se maius operae pretium putant maligni facere sermones, quam cum incredibilia quasi deprehensa narrantur. Necesse est contentiosius loquaris quod probare non possis, et adfirmationem sumit ex homine quicquid non habet ex veritate. est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod plerumque accendit contentio non credentium fama<m>: materiam miraris rumoris, de qua nemo nec sibi credit, quam qui narrat, adsignat alii. rumor res sine teste, sine indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et similis silentio tuo. [7] quid et ipse de rumore senseris, vis breviter probem? tormentis quaerendum putasti, an verum diceret. Sane sit aliqua publici sermonis auctoritas in illis, ad quae fas est populi pervenire notitiam. vide[o], cur adulteria proferantur in fabulas: explicantur per ministeria, per conscios; habent inconsulta gaudia. pars voluptatis videtur esse iactatio. facinus vero, cui, si fas est, ut illud humanae mentis capiat audacia, circumdatur undique nox profunda, densior caligo tenebrarum, quod nocentes suis quoque oculis vix fatentur, non servo, non creditur ancillae. quid internuntiis, quid opus est ministeriis? sufficit animus duorum, explicat omne filius materque secretum. incestum tanto incredibilius est, quanto et de illo plures locuntur. O misera condicio sexus, cuius ipsae plerumque virtutes fabulas parant! 'cur ista nullis in publicum gaudet egressibus? unde adversum omnes tam rigida conversatio, tam severus adfectus? nihil concupiscit, nihil ergo desiderat? filius possidet cuncta tempora, universos occupavit adfectus, filius matris tota iactatio est. rogo, numquid adamavit?' mihi credite, non est nefandorum ista simplicitas. da, ut sit haec inter matrem ac filium conscientia; parcent osculis palam, abstinebunt coram patre complexibus, omnis familiaritas substringetur in publico, sermones, occursus coram servulis libertisque vitabunt, et maximi sceleris ardor captabit adfectare gravitatem. [8] elige, parricida, quod voles: incestum diligens suspectum non erit, neglegens deprehendetur.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
