# Declamationes Maiores 18.1.15-16

Quintilian, Declamationes Maiores, 18.1.15 to 18.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/18.1.15

Sed quid ego sic ago, tamquam inauditum, incredibile scelus locutus sit populus? teneo in hoc sermone facinus unius. mali mariti non interest, incestum de uxore fingat an credat. quid? iste ergo non timuit tam nefandae rei famam, nec ad aures patris pervenire rumor erubuit? dissimules licet, a te malignitas accepit ortum, te secutus est, quisquis hoc ausus est narrare, proferre. da bonum patrem, bonum maritum; dicturum me putas, non credet? nesciet esse rumorem. ite nunc, iudices, et adhuc dubitate, quis famae fuerit auctor, cuius pater agit causam. [9] 'Speciosus,' inquit, 'fuit.' non magis hoc facinus in matre est quam crimen in filio. 'speciosus fuit.' ut hoc obici possit, ut debeat, adice, 'et adulter et raptor; in illa matrona maritali dolore paene percussus, in illa virgine publica subclamatus invidia.' quamquam haec quoque intra notos decurrunt iuventutis excursus. quid ais? ab incesto libidines coeperunt? hoc primum umquam iuvenis admisit? hoc solum argumentum sumis ex forma? dic potius: 'deprehendi iuvenem mihi venena miscentem, in necem meam conscientia sceleris est armatus.' infinitum est, quantum debeat ante fecisse filius, ut de illo incestum pater sibi credat. 'speciosus fuit.' quis enim non est formosus filius matri? amant debilitates, amplectuntur illum morborum suppliciorumque pallorem, et in vires caritatis adcrescit ipsa miseratio. non inpedit <s>acrae pietatis animum deformitas, pulchritudo non auget; amare liberos unus adfectus est. liberi, marite, liberi non amantur oculis, non complectitur mater ore, non vultu, sed est in filio matri nescio quid homine formosius. possit forsitan novitas sollicitare visus, expugnare mentes; in matris aspectu coalescit infantia, pueritia consurgit, iuventa subrepit; speciosum suum cotidie videt, miratur, amplectitur. quae tamdiu amavit, quando incipiat amare desinere? non est opus, nocentissime senex, ad hoc nefas caritate, sed amentia, sed furore. ut in iuvene suo mater possit concupiscere, quod formosus est, oderit oportet, quod filius est, et adeo sacris adfectibus non adiuvatur in facinus, ut ad illud nisi per oblivionem sui transire non possit.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
