# Declamationes Maiores 18.1.17-20

Quintilian, Declamationes Maiores, 18.1.17 to 18.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/declamationes-maiores/18.1.17

[10] Quid, quod et hoc incredibilius est, quod parem duorum poscit insaniam, et ad incestum opus est, ut adamet et filius, non ut adametur? ab utro deinde vultis incipere preces, venire sermonem? audebit hoc rogare filius matrem, mater hoc inpetraturam se sperabit a filio? hunc animum tuum, senex, quo cum maxime taces, si non est callida, non maligna simulatio, de fide tanti sceleris interrogo: an potest mater admittere, quod loqui non potest pater? 'Speciosus fuit.' libet interrogare hoc loco omnes humani generis adfectus. placet ergo, ut, si filio optigerit indulgentior facies, vultus erectior, refugiat mater amplexus? si virginem usque ad notabilem speciem natura formaverit, timeat oscula pater horreatque contactum? dii deaeque male perdant tam inpudentes sollicitudines, tam nefarios metus! prope est ab incesto timere, ne fiat. malo simplicitatem, quae non vereatur infamiam, malo nudos adfectus inconsultamque pietatem; nihil de se fingi, nihil credant posse narrari. teneat insatiabiliter, avide; tanti fama non est, ut amet filium mater sollicitudine pudicae. Me quidem, marite, si quis interroget, omnes matres liberos suos, tamquam adamaverint, amant. videbis oculos numquam a facie vultuque deflectere, comere caput habitumque componere; suspirare cum recesserit, exultare, cum venerit, conserere manus, pendere cervicibus, non o<s>culis, non conloquiis, non praesentiae voluptate satiari. hoc est ergo <in> tam nefanda suspicione saevissimum: incestum non potest fingi, nisi de optima matre. execrarer mehercules, iudices, si crimen istud clarius obiecisset filio pater, si usque ad verborum processisset amentiam. nemini minus fas esse debet credere incestum, quam qui propter illud paratus est filium occidere. [11] Quid, quod non credis tantum, nefande, sed quaeris? Ita tu non times monstri huius agitare secretum? 'populus loquitur incestum;' sed tu nega. 'civitas infamat;' tanto magis osculare unicum et coniugem, tene pariter, duos circa tuum stringe complexum. pro inaudita feritas! ita patri non sufficit non credere incestum, quod non potest probare? ferrem tamen adhuc suspiciones tuas, nefandissime senex, si dissimulanter indicia tanti sceleris agitasses: observa sermones, secreta custodi, omnium dierum noctiumque momentis sagax scrutator insiste. quid tibi cum abruptis, quid cum supremis? incestum iam credas oportet, ut torqueas. at tu -- pro nefas! -- verberibus, ignibus et tota crudelitatis arte scrutaris rem, de qua non deberes interrogare servos, de qua vernilium quoque corporum patientiam petulanter excuteres. laminas accendis, eculeos moves et parricidio suspicaris incestum. nescis, quod praeceps, quod abruptum tam nefandae diligentiae furore commoveas? pater, qui de incesto filium torquet, non est neganti crediturus.

---

Quintilian, DECLAMATIONES MAIORES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/quintilian.html.
