Latin
18.1.21 to 18.1.24
Quintilian, Declamationes Maiores 18.1.21-24
Not analysed yet
Omnium quidem, iudices, incertorum suspiciones pessime semper a corporibus incipiunt, nec bene de cuiusquam moribus illam partem hominis interroges, quae non animo, sed dolore respondet. nondum dico, quem torqueas, quis inter eculeos ignesque ponatur; criminis argu<men>ta prius, indicia praecedant. novissimum debet esse, quicquid obiter et torquet[ur] et punit. fidem hominum deorumque, ne gravitatem putetis a novissimis ultimisque coepisse! non habet probationem facinus, de quo pater non potest alium torquere quam filium. [12] Video, qua possis ratione defendi, si omnia ante fecisti, ut incestum aliter erueres. quid ais? interrogasti servulos, nec potuit conscius inveniri? exquisisti ancillas, non apparuit ministra flagitii? non obscena litterarum commercia, non fatentis deprehendisti nefanda blanditias? nihil invenis maritus, dominus, pater? i nunc et dic scisse rumorem! Sed, ut torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis ministeria, per filii servulos, in illa potius vilitate desaeviat. prius est, ut repudietur uxor, ut divortio fiat in domo grande secretum. excedit omnem inmanitatem filium ideo torquere, ut scias, an nocens torqueatur. unicum pater ignibus verberibusque interrogas; rogo, quid facturus, si pernegaverit? videlicet, ut laudes, deinde dimittas, ut amplectaris perusta vitalia et laceri pectoris vulnera pietati rursus admoveas? solus superest pudor homini, qui torsit unicum, ~ut torquere debuerit~. faciat te necesse est res ista pessimum patrem, et oderis oportet filium, cui satisfacere non possis. iamiam malo venena, ferrum, subitos ictus inprovisamque mortem. incestum qui non credit, torquere non debet; qui credit, statim debet occidere. Quodsi tormenta etiam filii placent, si praestanda est satisfactio tam nefanda rumori[s], exigo, ne perdas quaestionem. in media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos malignos, illos loquaces, et saeculi rem exquire audiente populo. coram omnibus torqueri debet, de quo locuntur omnes. interroget quisque, quod volet, suis auribus, suis credat oculis. cur in abditam semotamque partem iuvenis abducitur? secretum quaestionis nec incesto filio debetur nec innocenti. dabo adhuc inter secretum publicationemque temperamentum: advoca propinquos, adhibe amicos, circumpone iuveni serios senes, intersint magistratus, adsistant, quibus habere possit civitas fidem. praestare debes aut tibi, ut probare possis, si confessus fuerit, aut filio, si pernegaverit. [13] at tu, nefande, crudelis, tollis quaestionis alteram partem: efficis, ne possit amplius innocens esse, qui tortus est. quid agunt contra populum tormenta secreta? praedico, testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus, et a quaestione seposita in maius reditur incertum. coram omnibus torquere debet filium pater, et qui vult absolvere et qui est paratus occidere.